Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LV Item de canonico Coloniensi, cui in fine se ostendit.

Quidam canonicus maioris ecclesiae in Colonia, cum in extremis ageret, beatam Mariam praesentem vidit et agnovit. Quam visionem cum circumstantibus recitasset, alapham sensibilem invisibiliter recepit.
NOVICIUS: Quae fuit ibi culpa?
MONACHUS: Puto quia inanis3240 gloria, quae mox per eandem alapham est sanata. Vocabatur enim Albertus, et licet corpore fuerit castus, satis tamen exstitit saecularis et delicatus, atque in vestibus curiosus3241. Ne autem causari possis, quod universis3242 Domina tantum claustralibus virginibus vel continentibus decedentibus suam praesentiam visibiliter impendat, eosque ad vitam aeternam perducat, personam laicam et uxoratam tibi proponam.

Notes:
  • 3240 B inanis fuisset.
  • 3241 Homil. I. p. 144: « Cum esset apud nos novicius quidam Albertus nomine de Brule, quondam canonicus maioris ecclesiae in Colonia, et conquereretur magistro suo, quod in confessione non posset reducere ad memoriam omnia peccata sua; respondit ille: Notate in cedula peccata vestra. Et novicius: Liber octo quaterniorum peccata mea capere non posset. Erat enim ab ineunte aetate tutus deditus luxuriae, verba otiosa, impudica, scurrilia et risum moventia multum amans. Cum adhuc esset iuvenis, habuit matrem Bingae in monasterio sancti Roberti conversam. Quae pro filii salute sollicita, cum beatae Hildingardi eiusdem coenobii matri tempore quodam cum dolore dixisset: O domina, quid fiet de filio meo Alberto, qui tam mirabilis est et tam instabilis? respondit sancta: Tandem salvabitur. Quod verbum occasio ei fuit multorum peccatorum, non recordans scripturae dicentis: Maledictus qui peccat in spe. In senectute tactus apoplexia, timore mortis venit ad ordinem, et non multo post eadem praeventus infirmitate defunctus est. In quo saepius vidimus lacrimas et signa contritionis, ita ut bona spes sit de eius salvatione. »
  • 3242 C universa.
Indexed exemplum: TE018883
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para