Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LVII.3244 De milite decollato, qui per eam evasit gehennam.

Miles quidam nobilis, sed criminosus, tempore quodam ab inimicis suis captus est. Et quia mortales erant inter eos inimicitiae, visum est eis expedire, ut in instanti occideretur. Cernens vir nobilis sibi mortem imminere, et nullum adesse remedium vitae, supplici voce dixit ad illos: Rogo vos intuitu Dei, ut ad modicum mortem meam differre dignemini, quatenus alicui sacerdotum peccata mea possim confiteri. Responderunt illi: Non esset nobis haec dilatio tuta. Contingere posset, ut cognati et amici tui venientes, eriperent te de manibus nostris, et esset error novissimus peior priore3245. Cui cum praecepissent, ut se prosterneret ad decollandum, dixit hoc verbum: Deus, tu scis voluntatem meam. Et subiunxit: Animam meam commendo Virginis filio. Sicque decollatus est. Erat tunc temporis obsessus quidam in vicino. Cui cum dicerent quidam, audita morte tanti tyranni: Modo magnum habetis gaudium propter animam militis illius facinorosi; lugubri voce respondit: Nequaquam. Unum enim verbum moriens3246 protulit, propter quod salvatus est. Haud dubium quin ope beatae Virginis, cuius filio animam occidendus commisit, poenis gehennae sit subtractus, et cum latrone3247 confitente paradisi gaudiis addictus. Aliud tibi referam, unde amplius mireris3248, quod mihi quidam Abbas ordinis nostri retulit, circa hoc quinquennium dicens illud contigisse.

Notes:
  • 3244 Homil. II. p. 77.
  • 3245 Matth. 27, 64.
  • 3246 moriens om C; conf. XI, 20.
  • 3247 Luc. 23, 43. B latrone sero.
  • 3248 B miraberis.
Indexed exemplum: TE018885
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para