Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LVIII Item de latrone, quem decollatum sepeliri fecit in ecclesia.

In vicina civitatis3249 Tridentinae, sicut mihi retulit quidam Abbas, latro nominatus3250 versabatur, a quo multi depraedabantur; et qui se defendere voluerunt nec potuerunt, occidebantur. Hic cum die quadam monachum quendam ordinis nostri obvium haberet, sperans quod pecuniam portaret, ait: Nisi voluntarie sequaris me, occidam te. Quem cum monachus sequeretur, et quaereret in via, quis esset, vel quid operis haberet; respondit ille: Ego sum latro ille famosus, nomen suum exprimens. Cui cum monachus diceret: Jam incipitis canescere, et non timetis animae vestrae? respondit ille: Non plus quam pecus. Et tacuit monachus. Veniens in speluncam illius, ait intra se: Si posses hominem hunc convertere, magnum Deo praestares obsequium. Dixitque ad latronem: Si3251 licet mihi aliquid vos interrogare ? Respondente illo, licet; monachus subiunxit: Qualis exstitit vita vestra a principio? Respondit ille: Pessima. Quando puer eram, cum omnibus meis coaetaneis contendebam; factus adolescens, furtis operam dedi; deinde in virum proficiens, latrocinia exercui, in quibus adeo profeci, ut hodie caput et magister sim omnium latronum huius provinciae. Ad quod monachus: Numquid non timetis poenas aeternas, huiusmodi operibus praeparatas? Dicente illo, de anima nulla mihi quaestio est3252, eo quod perdita sit; monachus respondit: Quid si possem vobis ostendere viam salutis, velletis mihi acquiescere, necne? Ait latro: Etiam vobis consentirem. Et ille: Jeiunate unum diem in hebdomada in honore sanctae Mariae Genitricis Dei, et nullum in illa3253 laedatis, et sciatis pro certo quia gratiam apud fillum3254 vobis obtinebit. Respondit latro: Haec revera faciam, et iam voveo; nihil ea die comedam, nullum depraedabor, nullum laedam. Elegitque diem sabbati, nihil in illo mali operans, imo plurimos a sociorum manibus depraedandos sive occidendos ob honorem beatae Virginis eripiens. Eodem tempore Tridentum ab hostibus per circuitum infestabatur, et exeuntes satellites civitatis cum hostes die sabbati insequerentur, iam dictum latronem inermem propter sabbatum cum ceteris ceperunt. Et cum esset fortissimus, non se defendebat cum caperetur, non se excusabat, nec loqui voluit interrogatus cum duceretur. Veniens3255 in civitatem, mox ut cognitus est, patibulo adiudicatus est. Nutu tamen ut creditur beatae Virginis super pulchritudinem corporis eius indices moti, in hoc convenerunt3256, ut provincia abiurata viveret. Quod cum ille abnueret, et diceret: Non faciam, melius est enim ut hic peccata mea luam quam in futuro; responderunt: Sine tunc3257 ut decolleris. Non curo, inquit, qualis sit poena, dummodo occidar. Et illi: Vis ut vocetur tibi sacerdos? Respondit: Non est necesse. Omnes enim Christiani estis, omnibus vobis omnia peccata mea confiteor. Quod cum fecisset cum multa contritione, nihil se boni unquam fecisse testabatur, praeter illud ieiunium, quod a monacho didicerat. Sicque extra civitatem decollatus est, et in eodem loco sepultus. Nocte eadem vigiles portarum circa eius tumulum luminaria viderunt. Quinque enim matronae corpus effodientes, et caput corpori adaptantes, posuerunt in feretro3258, mirae texturae purpura superiecta. Ex quibus quatuor singulas candelas ardentes in manibus habentes, per quatuor partes feretrum tollentes, quinta quae clarissima omnium erat, cum candela sequente ad portam usque venerunt, ibi corpus deponentes. Custodes ista videntes, timuerunt, putantes esse fantasma. Quibus illa dicebat: Dicite Episcopo vestro, ut capellanum meum a vobis decollatum, in tali loco ecclesiae honorifice sepeliat, minas addens si negligeret. Et nominavit se. Mane cum Episcopo haec nunciata essent, cum Clero et populo exiens3259, purpuram deposuit, caput praecisum corpori unitum videns, expavit, texturamque purpurae humanum artificium excedentem admiratus, relatis credidit, hominemque cum timore et honore maximo, non ut latronem, sed sicut Christi martyrem in loco designato sepelivit. Ab illo tempore usque hodie vix aliquis adultus in illa provincia invenitur, qui eius exemplo diem sabbati in honorem3260 Dominae nostrae non ieiunet.
NOVICIUS: Cum opera bona extra caritatem facta, mortua sint, quomodo ieiunium, sive aliud opus secundum genus bonum3261, tempore latrocinii gestum, Dei Genitrici placere potuit?
MONACHUS: Per obequium quod beatae Virgini impendit, habilem se reddidit gratiae ; per finalem contritionem factus est filius gloriae; per poenam temporalem quam libenter ac patienter sustinuit, purgatorii poenas evasit. Non enim punit Deus bis in idipsum, nisi medicina contemnatur. Non aliter audeo diffinire. Legimus enim in Vitaspatrum, cuidam latroni converso, pietatis opera3262 quae in latrocinio egit recitanti3263, sanctum respondisse Pafnutium: Nunquam aliquid tale egi, id est tam magnum, in vita mea3264.
NOVICIUS: Historia haec tam mirabilis valde accendere debet peccatores in amorem3265 sanctae Dei Genitricis.
MONACHUS: Adhuc unum superest capitulum, quod omnes ordinis nostri professores magis omnibus, quae adhuc audisti, in illius amorem accendat. Propter quod praesenti distinctioni pro conclusione illud reservavi, quia quod novissimo loco dicitur, memoriae fortius imprimitur.

Notes:
  • 3249 ACDP civitate. Conf. I, 40. p. 52.
  • 3250 B nominatissimus.
  • 3251 si om B. Conf. Matth. 19, 3.
  • 3252 B mihi nulla est quaestio.
  • 3253 B in illa die.
  • 3254 C filium suum.
  • 3255 B venientes.
  • 3256 B moti, condixerunt.
  • 3257 ABCD tamen.
  • 3258 B feretrum.
  • 3259 B ipse exiens.
  • 3260 B honore.
  • 3261 C bonorum.
  • 3262 C quendam latronem conversum opera pietatis.
  • 3263 ABD enumerasse, C enumerasse et.
  • 3264 Vitt. Patr. I. p. 1170. cap. 63.
  • 3265 ABP amore.
Indexed exemplum: TE018886
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para