Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LIX De monacho, qui ordinem Cisterciensem sub eius paliio vidit in regno coelorum.

Monachus quidam ordinis nostri Dominant nostram plurimum diligens, ante paucos annos mente excedens, ad contemplationem gloriae coelestis deductus est. Ubi dum diversos Ecclesiae triumphantis ordines videret, Angelorum videlicet, Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, et eosdem certis caracteribus distinctos, id est in Canonicos, Regulares3266, Praemonstratenses, sive Cluniacenses, de suo ordine sollicitus, cum staret et circumspiceret, nec aliquam de illo personam in illa gloria reperiret, ad beatam Dei Genitricem cum gemitu respiciens, ait: Quid est sanctissima Domina, quod de ordine Cisterciensi neminem hic video? Quare famuli tui tibi tam devote servientes, a consortio tantae beatitudinis excluduntur? Videns eum turbatum Regina coeli, respondit: Ita mihi dilecti ac familiares sunt hi qui de ordine Cisterciensi sunt, ut eos etiam sub ulnis meis foveam. Aperiensque pallium suum quo amicta videbatur, quod mirae erat latitudinis, innumerabilem multitudinem monachorum, conversorum3267, sanctimonialium illi ostendit. Qui nimis exultans et gratias referens, ad corpus rediit, et quid viderit, quidve audierit Abbati suo narravit. Ille vero in sequenti Capitulo haec referens Abbatibus, omnes laetificavit, ad ampliorem sanctae Dei Genitricis amorem illos accendens. Igitur quia Virginem beatam, imo speculum virginitatis, cuius merita et gloria omnem sanctorum altitudinem transcendunt, laudare non sufficio, quasi imperitus orator illam laudando deficio3268: ipsam igitur tuis adiutus orationibus deprecor, ut defectum meum ipsa suppleat, et quae scripta vel scribenda sunt, fructuosa faciat. Amen.

Notes:
  • 3266 secutus sum codicem A; nam in ceteris libris verba, Canonicos regulares, coniuncta leguntur. Homil. III. p. 24: « Cluniacensium, Carthusiensium, Praemonstratensium, Clericorum regularium, sive Canonicorum. »
  • 3267 B add noviciorum et. Conf. VIII, 45.
  • 3268 B quia imperitus laudator illam laudare deficio.
Indexed exemplum: TE018887
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para