Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM VII.2849 De vindicta hostium Loci sanctae Mariae.

Dum nobilis femina domina Aleidis2850 de Molsberg cum consensu mariti sui Everhardi burgravii quaedam allodia sua per inspirationem divinam ad novam abbatiam ordinis nostri construendam in manus domini Henrici Abbatis nostri libere et sine omni contradictione tradidisset, et ante ipsius mortem domus quae vocatur Locus sanctae Mariae constructa fuisset, viri quidam nobiles ex eius cognatis post eius mortem contra iusiurandum venientes, eandem novellam plantationem querimoniis, minis, rapinis multisque aliis incommodis molestare coeperunt. Sancta vero Dei Genitrix Virgo Maria, eiusdem coenobii domina et advocata, sicut a multis dicebatur, hoc apud fillum egit, ut Henricus de Molsberg, qui praecipuus videbatur, obsideretur, et supra vires damnificatus, de proprio castro eliminaretur. De Zegenberg vir nobilis, a quo multum domus praedicta vexabatur, a servo suo satis miserabiliter occisus est. Alius quidam ad eius depraedationem properans, in via crepuit medius2851. Quam vindictam cum audisset alius quidam nobilis, unus de coheredibus, venit ad locum timore correptus, dicens : Domina mea sancta Maria, sint tua tibi, ego parti meae renuncio. Wilhelmus miles de Helpinstein2852, ab uxore instigatus, quae se heredem possessionum collatarum dicebat, curtim meliorem invadens, fratres multis expensis gravabat. Interim sacerdos quidam religiosus, confessor eius, nocte quadam in Locum sanctae Mariae se per visum transpositum vidit, et cum quidam ex sacerdotibus celebraturus esset missam, et a supradicto Wilhelmo impediretur, vir quidam nigerrimus fuste illum percussit et occidit. Quem visum cum ei recitasset, asserens eum in brevi moriturum, nisi a vexatione monachorum cessaret, ille stimulis quotidianis uxoris suae se urgeri conquerens, non acquievit consulenti. Citatus litteris papalibus, cum esset in violenta possessione, et iudices cum advocatis iam negotium diutius pertractassent, tandem partibus duos dies praefixerunt, unum amicabilem ad componendum, alterum vero ad litigandum. Qui cum componere non possent, diesque tres adhuc superessent ad litigandum, Johannes de Horicheim in Veteri Monte conversus2853, proxima nocte vidit se in somnis esse in Loco sanctae Mariae, audiens ipsam Virginem gloriosam clara voce dicentem: Oportet me recedere a loco isto. Dicente converso: Quo ibis Domina? respondit: Ad fillum meum, conqueri de Wilhelmo de Helpinstein, qui me non sinit quiescere in hoc loco. Mane vero visionem referens cellerario iam memorati Wilhelmi, subiunxit: Sciatis pro certo, quod dominus vester2854 cito morietur propter conventum Loci sanctae Mariae. Cui ille subridendo respondit: Non curetis, tamen vellemus esse absoluti ab eo. Qui post dies paucos pede truncatus, poenam solvit2855 irrisionis. Eadem vero die cum Wilhelmus circa nemus spatiaretur, nisum portans super pugnum, a duobus servis Comitis Seynensis, qui hominem sui iuris captivum ducebant, quem ipse excutere2856 nisus est, lancea transfossus, animam protinus exhalavit. Eadem hora obsessa quaedam in villa, quae Tris2857 dicitur, a Castro Helpinstein satis remota, ita coepit saltare, manusque cum cachinno complodere, ut vix a duodecim2858 posset teneri. Interrogata quid haberet? respondit: Modo in hac hora, magister meus acquisivit tres animas. Noveritis Wilhelmum de Helpinstein iam occisum.
NOVICIUS: Quae fuerunt illae tres animae?
MONACHUS: Occisi et occidentium, sicut coniicio, eo quod animam mortui habuerit in re, alias duas in spe. Non multo post interrogatus diabolus in Briseke de anima eiusdem Wilhelmi, per os alterius feminae respondit: Magister meus habet eam, et propter monachos quos spoliaverat, pice et sulphure illam infudit2859, usque ad summum replens. Uxor vero quae ad tantum malum instigaverat eum, post breve tempus a praevingno2860 de Castro cum liberis eiecta est. Nam cum sit inexpugnabile, cum scalis nocte intrans illam turpiter eiecit, iniuriam beatae Dei Genitricis vindicans. Ab illo tempore usque hodie monasterium curtim eandem quiete possidet, meritis gloriosae Virginis adiutum.
NOVICIUS: Satis mihi iam probatum est, quod ipsa totius sit2861 orbis conservatrix, tribulatorum consolatrix, fida sibi famulantium defensatrix. Quod autem peccatores per ipsam illuminentur, quod his omnibus salubrius iudico, aliquo mihi ostendi precor exemplo.
MONACHUS: Cum homo homini saepe primam obtineat gratiam, multo amplius hoc credendum est de matre Domini.

Notes:
  • 2849 Homil. II. p. 16. Conf. etiam Brower. Antiquit. et Annal. Trevirens. II. p. 125.
  • 2850 Comitissa de Froizbreth. Vide supra V, 5. p. 285.
  • 2851 Act. 1, 18. Homilia: « Quidam illorum de suis castris eiecti sunt; alius miserabiliter satis lancea percussus est; alius cum ad damna domus armatus properaret, in via suffocatus crepuit medius. Unde quidam nobilis et ipse heres ad monasterium veniens, iuri suo abrenunciavit, dicens: Video, quod Dominos et beata eius Genitrix imperent pro vobis; non vos amplius inquietabo. »
  • 2852 Helpenstein fuit castrum sub Ehrenbreitstein ex opposito Confluentiae.
  • 2853 « spiritum habens propheticum, » ut dicit auctor in Vit. Engelb. II, 3.
  • 2854 C quod noster inimicus, P quod adversarius noster.
  • 2855 B exsolvit.
  • 2856 eripere de manibus illorum servorum.
  • 2857 videtur esse Trisch prope Uckerath.
  • 2858 DR add hominibus.
  • 2859 D infundit, B perfundit.
  • 2860 CP praevigno, B privingio, R privigno. Simili modo auctores medii aevi gingnere pro gignere scribebant. Unde supra IV, 31: « Consuetudo vitium accidiae ex se gignit, » iuxta A legendum est gingnit. Homil. ined. « Vitio discordiae etiam nomen Barrabae congruit, propter sonum stridentem, quem duplex .r. in eo gingnit. » Quod autem attinet ad syllabam prae, comparetur verbum praevilegiare.
  • 2861 BC sit totius.
Indexed exemplum: TE018754
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para