Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM VIII De Henrico canonico sancti Kuniberti, qui per intercessionem sanctae Mariae conversus est.

Canonicus quidam sancti Kuniberti in Colonia, nomine Henricus2862, vita satis saecularis, cum die quadam solus equitaret, nubecula lucida viam ipsam eo intuente transvolavit, vocemque clarissimam de ipsa nube audivit2863: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Eratque vox eadem tantae dulcedinis, ut quotiens eius postea recordaretur, lacrimis infunderetur. Cumque vocem hanc coelitus demissam2864 minus attenderet, vel potius non intelligeret, nocte quadam per visum se stare vidit in capella domus suae ante altare coram imagine beatae Dei Genitricis. Quam cum verbis angelicis solito2865 salutaret, respondit illa: Ut quid me salutas? Homo perditus es; et2866 nisi vitam tuam emendaveris, citius2867 peribis. Ego enim et Benedictus intercessimus pro te. Qui cum secundam hanc admonitionem, dulcedine vitae saecularis abstractus, negligeret, circa tempus sex hebdomadarum tam gravi infirmitate correptus est, ut inungeretur, nec ulla esset spes vitae eius. Tunc demum ad cor reversus, et quid audierit quidve viderit recordatus, fratribus quibusdam Bergensibus ordinis Cisterciensis ad se vocatis se reddidit, qui in proximo Pascha monachus factus, mentis2868 et precibus beatae Virginis se illuminatum usque hodie gloriatur.
NOVICIUS: Cuius fuit vox illa facta de nube, et quis sensus eius ?
MONACHUS: Quantum ex iam dictis colligitur, beatae Mariae et sancti Benedicti. Orabant enim Christum, ut sicut voluntas eius est in coelo, id est in iusto, ita et eius voluntas, quae semper bona est, fieret in terra, hoc est in illo iuvene tunc peccatore. Nec mirari debes, si peccatores per eam illuminantur, quia secundum nomen eius, ita et laus eius in fines terrae2869 . Maria enim interpretatur stella maris, sive illuminatrix. Quod vero desperati et contra omnem gratiam indurati, per ipsam ad confessionem et veniam reparentur, praesto sunt exempla.

Notes:
  • 2862 de hoc Henrico vide et Vit. Engelb. II, 8.
  • 2863 DR audivit dicentem.
  • 2864 B dimissam.
  • 2865 B solito modo.
  • 2866 et om BC.
  • 2867 B cito, AD ocius.
  • 2868 ACD factus est meritis, P factus est meritisque.
  • 2869 Psal. 47, 11.
Indexed exemplum: TE018755
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para