Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM IX.2870 De monacho apud monasterium infirmato, quod Trappa dicitur, cui sancta Maria gratiam confitendi obtinuit.

In provincia Pertica2871 domus ordinis Cisterciensis sita est, quae Trappa vocatur. In hac, sicut mihi retulit dominus Henricus Abbas de Scimenu2872, asserens sibi recitatum ab Abbate iam dictae domus, contigit quod dicturus sum, tunc temporis recenter gestum. Infirmatus est ibi monachus usque ad mortem. Deputati sunt ei duo monachi ad serviendum. Qui dum simul exissent, et aeger solus iaceret, ingressi sunt duo tetri spiritus, in angulo domus stantes. Complosis autem manibus cachinnantes dicebant ad invicem: Cras hora tertia cum magno gaudio deducemus animam huius ad infernum. Mox infirmus tremere coepit atque pallescere, maxime propter morsum2873 conscientiae. Commiserat enim ante conversionem peccata quaedam gravia, quae vetante erubescentia confiteri non poterat, neque clericus in saeculo, neque novicius, neque2874 monachus in monasterio. Pavens vero et circumspiciens, contemplatus est in angulo opposito matronam pulcherrimam, in haec verba daemonibus cachinnantibus respondentem: Nolite nimis gaudere, ego illi dabo consillum, qualiter dentes vestros evadat. Post quod verbum visio omnis, ministris intrantibus, disparuit. Consillum autem intelligens confessionem, matronam vero sanctam Dei Genitricem, quam in tanto periculo ut opinor invocaverat, Priorem vocari fecit, cui omnia sua peccata, meritis beatae Virginis adiutus, plene ac devote confitens, et ut eadem Abbati, qui tunc absens erat2875, revelaret, supplicans, oleo sacro inunctus, et Dominici corporis Sacramento munitus, hora a daemonibus praedicta, sub spe veniae spiritum exhalavit.

Notes:
  • 2870 Homil. I. p. 109.
  • 2871 hoc est, Perche, tractus Normanniae, in quo abbatia supradicta haud procul ab oppido Seez sita fuit.
  • 2872 AD Scimenim, P Simenim, C Simentum, B Cunenu. Scripsi Scimenu ex locis VIII, 84. XI, 61. Sed quo in loco fuerit haec abbatia, penitus ignoro.
  • 2873 CP remorsum. Conf. IX, 40.
  • 2874 AB sive.
  • 2875 AD praesens erat, CP praesens non erat.
Indexed exemplum: TE018756
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para