Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM X De virgine cui Christus frequenter vigilanti apparet in cruce.

Nuper virgo quaedam religiosa, licet adhuc in habitu saeculari posita, Subpriori nostro Gerlaco cum multis lacrimis retulit, quod Salvatorem in cruce pendentem cruentis vulneribus videre soleat. Nec minus, ait, illum video, si compassione et dolore urgente oculos clausero. Ecce hic habes evidens argumentum, quod visio illa, de qua dictum est superius capitulo quinto, fuerit corporalis. Femina vero iam dicta ex eisdem visionibus tantum profecit, ut de Domini passione neque cogitare neque loqui possit sine lacrimis et contritione. Quod autem de eadem beatissima passione quasi de fonte -[f° 90]- torrentes lacrimarum3323 deriventur, sermo sequens declarat3324. Lacrima quia cito siccatur, torrenti comparatur3325.

Notes:
  • 3323 B torrentis, lacrimae.
  • 3324 BD declarabit.
  • 3325 Homil. IV. p. 196: « Hanc gratiam sanctarum lacrimarum Propheta sanctissimns non ignorans, ait: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem, non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui. In torrente tria notanda sunt. Cum impetu fluit, in hyeme aquis pluvialibus semper nutritur et crescit, in aestate desiccatur et deficit. Effusio lacrimarum quanto in poenitente impetuosior fuerit, tanto sordes contractas validius eiicit. Hyemps ob dierum brevitatem et aeris intemperiem significat miseriam vitae praesentis, in qua semper lacrimandum est. Aestas vero in qua dies longi sunt et amoeni, tempos exprimit futurae beatitudinis, in quo Deus absterget omnem lacrimam ab oculis sanctorum suorum. Unde beati sunt qui nunc lugent per poenitentiam, quia consolabuntur, primo per indulgentiam, deinde per iustitiam, postremo per gloriam. »
Indexed exemplum: TE018806
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para