Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XII Quomodo intelligendum sit: Percussit petram, et cetera.

Percussit petram, et cetera. Secundum intellectum tropologicum, id est moralem, Moyses homo est claustralis, quem Regis filia, id est gratia divina, misericorditer tulit de flumine vitae saecularis. Interpretatur enim Moyses, sumptus ex aqua. Petra, cordis est duritia; virga, crux Dominica; percussio, passionis Christi recordatio. Petrae scissio, cordis est compunctio. Bis Moyses ut legitur3332 percussit silicem, et tunc primum profudit3333 aquam. Primus ictus pertinet ad passionis Christi memoriam, secundus ad passi compassionem. Judaeus silicem semel percutit, quia Christum passum quandoque cogitat, sed non compatitur, et ideo cor eius scindi non potest ad lacrimas, quibus abluat sua peccata. Tu vero si cogitationi compassionem addideris, petram bis percutis, et vix esse poterit quin cor tuum scindatur ad compunctionem, et flumina lacrimarum inde erumpentium per oculos exeant, atque per maxillas decurrant, et quasi3334 in sicco flumina, etiam impetu suo terram infundant.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Quod Christi passio medicina sit contra tentationes, dicam tibi per exempla.

Notes:
  • 3332 Numer. 20, 11.
  • 3333 B produxit.
  • 3334 ABD erumpentes - decurrentes quasi, P erumpentia - decurrentia quasi.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para