Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XIII De Petro monacho de Claustro.

Fuerat in praedicto Claustro quod alio nomine Hemmenrode dicitur, iuvenis quidam bonae indolis et laudabilis admodum conversationis, Petrus nomine, de Confluentia oriundus, cui creberrimas Dominus Deus fecit consolationes. Quaedam ex his quae de illo3335 dicturus sum, superius tibi recitavi; quae idcirco replicare dignum duxi, quia postea eadem plenius et verius3336 a quodam eius confratre familiarissimo cognovi. Nam audivit aliquotiens voces psallentium in sublimi. - Quadam etiam vice cum ministraturus domino Karolo Abbati quondam Vilariensi, confessionem dixisset, et absolutionem de more devotius acciperet, audivit vocem de coelo dicentem sibi: Dimissa sunt omnia peccata tua. - Alio etiam tempore cum sacristae missam celebraturo ipse astaret, et lampas extincta fuisset, lumen aliunde afferre volens, sed angustia temporis praeoccupatus non valens, flatu lampadem reaccendit. - Sane huic iuveni studium erat, semel in die adminus revolvere et recitare sibi sanctissima et dulcissima passionis Christi improperia, gratiarum spiritualium efficacissima incitamenta. In quo studio tantam per dimidium circiter annum difficultatem passus est, ut quasi non sibi valere hulusmodi meditationes arbitrari debuisset. Tandem cum perstitisset pulsans, et illatas sibi iniurias et difficultates indefessus effregisset, secreta illa Christi violenter intravit, ac deinceps sine difficultate, et quasi ad manum paratis quotidie epulis, meditationibus illis suavissimis cum magna iocunditate usus est. In canone quoque non magnopere curabat orare, sed de passione Christi meditabatur. - Habebat item3337 in desiderio et tam humiliter quam vehementer optabat revelari sibi divinitus aliqua imagine vultum Salvatoris, ut cum meditari debuisset, ad eundem vultum, quasi conspectum et bene cognitum, facilius intuitum mentis imaginarie dirigere posset. Et Dominus qui hoc ei inspiravit desiderium, non fraudavit eum a desiderio suo3338. Laborabat ergo mirabili ac multiplici luxuriantis carnis molestia, diabolo interitum, sed Domino profectum ei de tentationibus ordinante. Unde cum quodam -[f° 93]- tempore in angulo chori conversorum diutius et devotius orationi incubuisset, divinum implorans auxilium, ne sineretur labi in peccatum, post horam surrexit, et recessit. Siquidem in memoriam ei venit, quod aliud quid agere habebat3339 ex praecepto. Ascendens3340 igitur per stalla, transitum habuit per3341 ante altare infirmorum et conversorum. Ubi3342 cum pervenisset, veniam celeriter accepturus coram altari, et abcessurus, sub lampade se humiliavit; et ecce ibi Dominus Jesus stans ante eum, vel potius quasi pendens in cruce. Qui piissima brachia sua abstrahens a cruce, servum suum amplexatus est, et tanquam praecordialem sibi, in signum mutuae familiaritatis, eum ad pectus suum attrahendo strinxit, tentationesque illius validissimas stringendo compescuit. Sane cum terrae procumberet, optime sui compos erat; sed felici illa visione ita a sensu suo abstractus et ita dulciter affectus est, ut non plene scire potuerit, utrum corporeis oculis, an solo spiritu revelationem illam recepisset. Attamen cum3343 multas tam ante quam postea consolationes acceperit, hoc tamen fatetur, quod ista supergressa est universas3344. Tantam siquidem acceperat gratiam lacrimarum a Domino, ut infra matutinas vix aliqua hora oculi eius siccarentur. Huius rei testis sum ego, qui iuxta illum ad psalmodiam stabam aliquanto tempore. Ita enim fervebat in Christi passione, ut spe martyrii Theodericum Episcopum Livoniae sequeretur, sine Abbatis sui permissione. Acceperat ille auctoritatem a domino Papa Innocentio, secum ducere omnes qui ire vellent ad propagandam vineam Domini Sabaoth in populo barbaro. Adhuc vir Dei3345 vivit, et ex praecepto Abbatis sui parochiam in Livonia regit, ubi praedicat et baptizat, multosque tam verbo quam exemplo aedificat et in fide confirmat.

Notes:
  • 3335 de illo om BC.
  • 3336 B veracius.
  • 3337 B item habebat, C habebat idem.
  • 3338 Psal, 77, 30.
  • 3339 B haberet.
  • 3340 B descendens.
  • 3341 per om BD. Vit. Bernard. VII, 29: « per ante universos novicios transiens. »
  • 3342 B quo.
  • 3343 B at cum.
  • 3344 Proverb. 31, 29.
  • 3345 ACDP adhuc ut dicunt.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para