Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XIV Item de monacho eiusdem coenobii tentato, in cuius aspectu crucifixi vulnera peruncta sunt.

In supradicto Claustro alius quidam frater magnam lon- gamque tentationem habuerat, dicentibus sibi cogitationibus suis ut heremita fieret. Adeo hac tentatione devictus fuit, ut aliqua etiam loca perlustraverit, explorans aptum sibi habitaculum. Tandem conversus ad beatam Virginem, ei se totum commisit, ipsam sibi ipsi pro se fideiussorem constitueras, quod3346 quicquid ipsa suggessisset, hoc ille sine percunctatione3347 aggrederetur. Cumque ad beatam Virginem sub hac conditione saepius recurreret, quodam vice orante eo3348 coram altari, vox insonuit dicens: Fideiussorem me constituisti, ego me absolvere volo. Ille vero erigens se, vidit virum venerandi habitus ante altare assistere, crucem in manu tenere, crucifixi sancta quinque vulnera digito superinducere, et sic evidenter3349 dicere: Sic omnis qui ordinem istum quem professus es servaverit, Dominum nostrum perungit, sicut me vides facere. Et sic ille a tentatione sua liberatus est.

Notes:
  • 3346 C quia.
  • 3347 ACDP cunctatione.
  • 3348 ACDP oranti ei.
  • 3349 ABDP videnti.
Indexed exemplum: TE018815
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para