Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XVIII Item de converso de Lucka qui vidit Christum cum quindecim religiosis in aere crucifixum.

In Lucka domo ordinis nostri, cuius in superiori distinctione memini capitulo vicesimo quarto, conversus quidam est, sicut ab Adam eiusdem domus monacho didici, vir bonus et disciplinatus, Rudolphus nomine, cui divinitus multa revelantur. Hic cum nocte quadam dictis matutinis ante lucem sub divo staret, et orationes aliquas diceret, Christum in aere cruci affixum pendere vidit, et circa eum quindecim homines singulos in singulis crucibus. Ex quibus decem erant monachi, et quinque conversi, omnes ei bene noti, utpote congregatio- -[f° 96]- nis suae professi. Ita aer fuerat illuminatus ex Christi praesentia, ut singulos plene discerneret3357. Cumque stupefactus staret ob tam mirabilem visionem, Dominus de cruce clamavit: Nosti Rudolphe, qui sint hi quos circa me vides crucifixos? Respondente converso: Novi Domine, qui sint, sed quid sit quod video, prorsus non intelligo; subiunxit Dominus: Hi soli ex omni congregatione mecum crucifixi sunt, meae passioni vitam suam conformantes.
NOVICIUS: In quo se illi conformaverunt?
MONACHUS: Utique in obedientia, in patientia, in humilitate, in abrenunciatione totius proprietatis, propriaeque voluntatis. Haec et his similia monachos martyres faciunt, in quorum persona per Psalmistam dicitur: Quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis3358 . Ecce crux, de qua in Evangelio dicit ipse crucifixus: Qui non tollit crucem suam quotidie, et sequitur me, non est me dignus3359 . Non dicit, semel sicut Petrus, sed quotidie sicut Anthonius3360. Sicut didici nuper a praedicto monacho, omnes illi quindecim adhuc vivunt, excepto uno, qui iam obdormivit in Domino3361.
NOVICIUS: Nemo claustralium visionem hanc ignorare deberet.
MONACHUS: Verum dicis; quia multi putant se esse monachos et non sunt, ore et non vita dicentes cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo3362 .
NOVICIUS: Dic quaeso, quomodo nobis sit intelligendum3363 quod idem3364 Apostolus dicit: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis3365?
MONACHUS: Secundum praecedentia videtur sic intelligendum.

Notes:
  • 3357 C distingueret.
  • 3358 Psal. 43, 22.
  • 3359 Luc. 9, 23. Matth. 10, 38.
  • 3360 Abbas Antonius, de quo in Vitis Patrum.
  • 3361 C in Domino obdormivit, ceteri libri: dormivit in Domino. Conf. VI, 37. Act. 7, 59.
  • 3362 Galat. 6, 14.
  • 3363 D nobis intelligendum sit, P sit nobis intelligendum.
  • 3364 C ibidem.
  • 3365 Galat. 5, 24.
Indexed exemplum: TE018820
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para