Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XIX De crucifixione religiosorum.

Apostolus enumeratis operibus carnis, cum exposuisset fructum spiritus, subiunxit : Qui autem sunt Christi, et cetera. Duplex est religiosorum crucifixio, hominis interioris per alienam compassionem, et hominis exterioris per propriam carnis mortificationem. Crux dicitur a cruciatu. Crux monachorum rigor ordinis est, tum propter vigilias et orationes, tum propter ieiunia et castigationes, tum propter silentium et opera manuum, tum propter carnis continentiam et vestimentorum stratique duritiam. Qui autem sunt Christi, qui cum Apostolo dicere possunt: Christo confixi sumus cruci3366 ; carnem suam crucifixerunt, id est cruci affixerunt, cum vitiis operum, et concupiscentiis desideriorum pugnantes. Nec ponuntur illi duo genitivi plurales instrumentaliter, sed passive, eo quod per virtutes in carnis maceratione mortificentur3367. Tres clavi quibus corpus monachi cruci debet esse affixum, tres sunt virtutes, per quas teste Hieronimo martyres efficiuntur, scilicet obedientia, patientia, humilitas. Manum monachi dexteram configat obedientia sine murmuratione; sinistram patientia sine simulatione. Clavum obedientiae impellat amor supernae libertatis, clavum patientiae timor poenae gehennalis. Pedes illius vera humilitas configat, ut non solum praelatis, sed et fratribus se propter Christum subiiciat, ut dicere possit cum Psalmista: Humiliatus sum usquequaque Domine3368 . Et in alio loco: Imposuisti homines super capita nostra3369 . Duo pedes, duplex est superbia, mentis scilicet et corporis. Et licet superbia caput sit omnium vitiorum, non tamen incongrue per pedes qui infimae3370 sunt partes corporis, quandoque designatur. Quod enim valde odimus et despicimus, hoc pedibus conculcamus. Unde Josue filiis Israel, ut colla Regum calcarent praecepit3371.
NOVICIUS: Satis mihi placet quod dicis; nunc residuas Dominicae passionis visiones explana.
MONACHUS: Quod Dominus suam passionem nunc ad consolationem, nunc ad correptionem iustis ostendat, praesto est exemplum.

Notes:
  • 3366 Galat. 2, 19.
  • 3367 Homil. ined. « Qui non sequitur Christum crucem suam quotidie tollendo, id est carnem macerando, non potest eius esse discipulus. Qui autem Christi sunt, ut ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, id est cum operibus et desideriis. Crux dicitur a cruciatu, significans alicuius ordinis asperitatem. Qui autem Christi sont, vigiliis et ieiuniis, frigore et nuditate, laboribus et aerumnis, carnem suam affligunt, et vitia cum concupiscentiis, in se restringunt. »
  • 3368 Psal. 118, 107.
  • 3369 Psal. 65, 12.
  • 3370 ADP in fine, B infirmi.
  • 3371 Jos. 10, 24.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para