Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXVI De vindicta in milites qui hostes suos in ecclesia occiderunt.

In Cometia3387 de Monte ante non multos annos inter duas cognationes militum tam graves inimicitiae ortae sont, ut se invicem caperent et occiderent. Die quadam cum plures unius partis convenissent in ecclesia villae quae Wescupe3388 dicitur, adversae parti per vetulam proditi sunt. Dederat enim eis3389 signum dicens : Quot ex eis3390 intraverint, totiens nolam traham. Quod cum fecisset, ecclesiam cum multitudine in- gressi, armati super inermes irruerunt. Quo viso iili arreptis sacris imaginibus, gladiis opposuerunt, sperantes sibi illarum beneficio parci debere. Percussores vero nullum loco exhibentes honorem, nullam sacris imaginibus reverentiam, ita hostium cruorem sitiebant, ut imagines oppositas mutilarent, ipsique crucifixo brachia praescinderent3391, et circiter octo milites in ecclesia trucidarent3392. Quod sacrilegium dure satis vindicatum est. Nam infra breve tempus ab occisorum consanguineis occidentium numerosa multitudo sic gladio deleta est, ut vix duo superessent. Vetula vero quae illos prodiderat, tempore messis nimio cabre aeris suffocata est. Et quid dicam de malis Christianis, cum apud Damiatam Sarraceni Christum ignorantes, ob iniuriam imaginis eius graviter sint3393 puniti?

Notes:
  • 3387 ACDP Comitia.
  • 3388 Westkotten?
  • 3389 eis add BD.
  • 3390 ACDP quotiens, B quando.
  • 3391 ADP praesciderent, B praeciderent.
  • 3392 B trucidaverunt.
  • 3393 ABCD sunt.
Indexed exemplum: TE018830
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para