Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXIX De Christo qui in paupere conquestus est converso se fuisse percussum.

Non est diu quod quidam pauper nescio qua impellente necessitate loqui volons Henrico Duci Lovaniae, qui adhuc superest, praesentiam illius adire tentavit. Cui cum anus camerariorum indignatus, scapulis eum impelleret et passim baculo caederet sine misericordia, conversus quidam ordinis nostri hoc vidit et ingemuit, compassus illi etiam usque ad lacrimas. Subsequenti nocte Salvator ei in somnis apparens super altare in gloria magna, ait: Gratias tibi3397 quod heri tantum mihi compassus es, quando camerarius Ducis tam immisericorditer sine causa fustigavit3398 me. Ad quam vocem conversus evigilans, intellexit quod Christus adhuc in suis membris pateretur.
NOVICIUS: Dic quaeso, estne adhuc aliqua alia forma despecta, in qua Christus mortalibus dignetur apparere?
MONACHUS: Etiam. Tanta est humilitas in Christo, ut aliquando sub figuris infirmorum, aliquando quod amplius est, species leprosorum assumens, nobis appareat. Si primum verum non esset, nequaquam diceret in Evangelio: Infirmus fui, et visitastis me3399 . De secundo dicit Isaias: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo, et cetera3400. Licet in Dialogo sancti Gregorii et in aliis locis plura de his occurrant exempla, non tamen, quia ita promissum est, tibi dicere licet nisi nova, id est nostris temporibus fiesta.

Notes:
  • 3397 B tibi ego.
  • 3398 B fusticavit. Sed fustigare etiam in Homil. II. p. 74.
  • 3399 Matth. 25, 36.
  • 3400 Isai. 53, 4.
Indexed exemplum: TE018833
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para