Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXXV De passione Christi.


NOVICIUS: Cum resurrectio passione dignior sit, quid est quod tantae revelationes habentur de illa, et tam pauca3426 de ista?
MONACHUS: Primo hoc ascribendum est humilitati Christi, ne videatur iactanter manifestare ea quae egit gloriose, et supprimere illa quae pertulit ignominiose. Deinde quod nullum est sacramentorum, quod tam efficax sit divini amoris incentivum, quomodo opprobria passionis. Apostolus dicit se nihil scire nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum3427 . Ergo Christi passio eius fuit lectio. O quantum legere desiderabat Job in libro passionis Christi, quando dicebat : Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui iudicat, ut in humero meo portem et circumdem illum quasi coronam mihi3428  ? Liber vitae Christus est, secundum Johannem septem signaculis signatus3429 , in quo, ut ait Paulus3430, est salus, vita et resur- rectio nostra, quem Apostoli cum multa gloria miraculorum, quasi coronam portaverunt per universum mundum. Quem cum primo obtulissent scienti litteras, id est Judaeo, et respuisset illum tanquam signatum, obtulerunt3431 illum nescienti litteras, scilicet gentilitati3432, et cum illum intelligere non posset, exposuerunt ei, sicut Philippus eunucho3433. Librum hunc Christus ipse3434 scripsit, quia propria voluntate passus est. In pelle siquidem corporis eius scriptae erant litterae minores et nigrae, per lividas plagas flagellorum; litterae rubeae3435 et capitales, per infixiones3436 clavorum; puncta etiam et virgulae, per punctiones3437 spinarum. Bene pellis eadem prius fuerat multiplici percussione3438 pumicata, colaphis et sputis cretata, arundine liniata3439.
NOVICIUS: Gaudeo me cum fructu didicisse quod ignoravi.
MONACHUS: Dicam tibi nunc aliquas visiones Spiritus sancti.
NOVICIUS: Peto ut prius expedias me de Spiritu sancto, et si sit differentia inter ipsum et spiritum quem Christus in cruce emisit.
MONACHUS: Hoc faciam ipso adiuvante, et hoc quanto compendiosius potero.

Notes:
  • 3426 R paucae.
  • 3427 Cor. I, 2, 2.
  • 3428 Job 31, 35-36.
  • 3429 Apoc. 5, 1.
  • 3430 ut ait Paulus om C.
  • 3431 B et pr A aperuerunt.
  • 3432 CP gentili.
  • 3433 Act. 8.
  • 3434 D librum hunc Christus Jesus ipse, C librum Jesus Christus ipse, B librum ipse Jesus Christus.
  • 3435 ABP rubrae.
  • 3436 C infixionem.
  • 3437 CP punctionem.
  • 3438 ACDP persecutione.
  • 3439 ADP lineata.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para