Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXXVI De Spiritu sancto.

Spiritus sanctus Deus est, tertia in Trinitate persona, a Patre Filioque procedens aeternaliter, ipsis consubstantialis, eiusdem sapientiae atque potentiae. Unde in Psalmo: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum3440 . Quod Spiritus sanctus a Patre procedat, dicit Filius : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patre vestri3441 . Item: Qui a Patre procedit3442 . Quod a Filio procedat, testis est Apostolus dicens: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra3443 . Ipse etiam Spiritus sanctus ubi vult spirat3444. Sanctus, multiplex, unicus, subtilis, modestus, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens3445, humanus, benignus, stabilis, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui3446 capiat omnes spiritus, intelligibilis3447, mundus, subtilis3448 . Cuius varia dona cum Apostolus enumerasset, sic conclusit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult3449 . Inter hunc, Spiritum sanctum scilicet3450, et eum quem Christus in manus Patris moriens commendavit3451, tanta est differentia, quanta3452 inter creaturam et creatorem. Nam spiritus ille anima Christi intelligitur, quae a corpore eius separata est per mortem, quod de Spiritu sancto dicere nefas est.
NOVICIUS: Sub quibus speciebus Spiritus sanctus solet praesentiam suam mortalibus manifestare?
MONACHUS: Duas tantum species reperio manifestiores, sub quibus in nove testamento visus est. In columba visus est super Christum; in linguis igneis super Apostolos3453. Nec hoc sine causa. Septem enim naturales virtutes habet columba, quae avis est simplicissima, per quas dona3454 Spiritus sancti mystice designantur. In igne calor est et splendor, et Spiritus sanctus ignit per amorem, illuminat per scientiae operationem.
NOVICIUS: Petitioni meae satisfactum fateor per sententias; mine precor ut si aliqua nosti exempla sub- iungas.
MONACHUS: Quod nostris temporibus in columba et igne visus sit, verissimis tibi pandam exemplis.

Notes:
  • 3440 Psal. 32, 6.
  • 3441 Matth. 10, 20.
  • 3442 Johan. 15, 26.
  • 3443 Galat. 4, 6.
  • 3444 Johan. 3, 8.
  • 3445 libri : amans bonum actum, qui nihil vetat benefacere.
  • 3446 libri quia.
  • 3447 libri intelligibiles.
  • 3448 Sapient. 7, 22-23.
  • 3449 Cor. I, 12, 11.
  • 3450 ACP inter hunc Spiritum scilicet, BD inter hunc Spiritum sanctum. Homil. II, p. 62: « Ille vero, Spiritus sanctus scilicet, ipse est, de quo subditur. »
  • 3451 Luc. 23, 46.
  • 3452 C quanta est.
  • 3453 Matth. 3, 16. Act. 2, 3.
  • 3454 B septem dona. De virtutibus columbae audiamus auctorem in Homil. I. p. 154: « Columba, secundum quod physiologi dicunt, felle caret; pullos alienos nutrit; rostro non laedit; vermiculis non pascitur; in cavernis petrarum nidificat; iuxta fluenta manet; grana eligit meliora; alis se defendit; gregatim volat; visum cum senuerit recuperat; pro cantu gemit. In undecim naturalibus virtutibus columbae, tota pene expressa est actio spiritualis vitae. Prima virus religiosi esse debet, ut careat felle totius amaritudinis, irae atque rancoris; deinde ut pullos alienos nutriat, per amorem et sollicitudinem fraternae compassionis; ut etiam neminem laedat rostro detractionis; ut vermiculis non pascatur carnalis delectationis; ut in cavernis petrarum nidificet, per memoriam Dominicae passionis; ut iuxta fluenta sedeat sacras lectionis; ut grana meliora eligat, per indagationem sententiae melioris; ut ails se defendat contra diabolum sanctae spei et timoris; ut congregatim volet, per sublimitatem communis conversationis; ut visum recuperare studeat, per meritum contemplationis; ut pro cantu gemat, tua ex taedio peregrinationis, tum ex desiderio futurae remunerationis. »
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para