Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXXVIII De monacho in cuius capite visa est columba cum legeret Evangelium.

Cum in eadem domo monachus quidam iuvenis Evangelium legeret in conventu, praedictus Henricus columbam can- didissimam super caput eius descendere vidit, illic quiete residentem3462 usque ad finem Evangelii. Fuerat enim idem monachus ibi hospes, et tam bonae vitae ut tanta gratia dignus haberetur. Processu temporis cum factus fuisset sacerdos, cuidam monacho ex fratribus eius sacerdos quidam saecularis dicebat: Ego frequenter video columbam super caput illius monachi, quando missas celebrat. Non tamen puto eum aliquando missae eius interfuisse corpore, sed spiritu. Est enim vir religiosus, maltas habens revelationes a Deo.
NOVICIUS: Quid sentiendum est de huiusmodi columbis ?
MONACHUS: De hac quaestione quantum potui expedivi te in distinctione secunda capitulo quinto, loquens de sacerdote fornicario3463, cui columba sacramentum altaris tulit, et post poenitentiam restituit. Signum est adventus Spiritus sancti columba. Si nihil fuisset divini in praedictis columbis, etiam alii eas vidissent.
NOVICIUS: Hoc satis credibile est.
MONACHUS: Quod autem Spiritus sanctus etiam in igne praesentiam suam quandoque manifestet3464, audies in distinctione nona capitulo tricesimo quarto. Quia iam plures visiones tibi retuli de Christo, quasdam etiam de Spiritu Sancto, unam tibi adhuc dicam de sancta Trinitate.

Notes:
  • 3462 ABD et pr C residens.
  • 3463 ABD fornicatore. Conf. IX, 53.
  • 3464 DP manifestat.
Indexed exemplum: TE018840
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para