Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXXIX.3465 De sanctimoniali cui mentaliter ostensum est sacramentum sanctae Trinitatis.

Non est diu quod quaedam sanctimonialis ordinis nostri, dum in quadam die Dominica ad primam staret, et chorus psalleret fidem Athanasii, illa de mysterio summae3466 Trinitatis cogitans, mente excessit. In quo excessu tanta ei sunt revelata de illa summa et aeterna Trinitate, ut suo confessori illa, sive modum eiusdem visionis explicare non posset. Ecce sic copiose Dominus visioni nostrae condescendit. Ipse est quem Jacob in somnis vidit innixum scalae. Angeli vero ascendentes sive descendentes, sunt ceteri ut dictum est ordines civium coelestium, descendentes nobis apparendo, et ascendentes se nostris visibus subtrahendo3467. Ipsi enim sunt -[f° 113]- Christi corpus3468 et membra.
NOVICIUS: Qua similitudine?
MONACHUS: Similitudinem tibi dicam satis manifestam.

Notes:
  • 3465 Homil. III. p. 10.
  • 3466 BC sanctae.
  • 3467 Genes. 28, 12. 13.
  • 3468 CD corpus Christi.
Indexed exemplum: TE018841
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para