Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XL Qua similitudine electi dicantur membra Christi.

Caput Christi Deus est3469; caput Ecclesiae Christus. Oculi Christi sunt angeli, semper faciem Patris videntes3470. Aures eius Patriarchae, legem Dei audientes. Nares Christi sunt Prophetae, quae futura erant procul odorantes. Os eius Apostoli, quae ab ipso viderunt et audierunt mundo praedicantes. Barba Christi sunt Martyres, fortitudinem mentis quam barba designat, in suis tormentis ostendentes. Ubera Christi sunt Confessores, verbo et exemplo infirmos nutrientes. Venter eius Virgines et Continentes, fructui carnis amorem castitatis anteponentes. De his sponsa dicit in Canticis Canticorum dilecto: Venter tuus eburneus, distinctus saphiris3471. Ebur quod frigidissimum est, designat virginitatem; iacinctus3472 vero qui aerei coloris est, perfectionem vidualem.
NOVICIUS: His non inutiliter praemissis, precor ut de3473 singulis ordinibus si quas nosti subiungas visiones.
MONACHUS: Hoc libens faciam, et hoc primo de angelis.

Notes:
  • 3469 est add B. Cor. I, 11, 3. Ephes. 5, 23.
  • 3470 Matth. 18, 10.
  • 3471 Cant. 5, 14.
  • 3472 D saphirus.
  • 3473 de om BD.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para