Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XLIII.3478 De converso qui angelum frequenter vidit et dicendo gratiam perdidit.

Conversus quidam de Hemmenrode cuiusdam eiusdem domus grangiae magister erat, vir bonus ac disciplinatus. Juxta hunc cum exiret ad opera manuum sive ad negotia domus suae, alius quidam simplex conversus angelum Domini ambulantem frequenter vidit. Quod cum retulisset domino Hermanno Abbati suo, referenti respondit: Quia visionem retulisti, nunquam angelum de cetero videbis. Quod ita factum est.
NOVICIUS: Non videtur mihi frater iste deliquisse, si sibi divinitus revelata, Abbati proprio manifestavit.
MONACHUS: Satis puto quod non absque aliqua cordis iactantia conversus visionem eandem recitaverit. Et quia hoc Abbas consideravit, quod futurum aestimabat3479 praedixit. Erat3480 enirn vir prudens et litteratus ante conversionem, sanctorum Apostolorum in Colonia Decanus.
NOVICIUS: Cum quilibet homo duos habeat angelos ut dicis sibi deputatos, bonum ad suggerendum bonum, et malum ad suggerendum malum, quid est quod tam facile hominis voluntas angelo malo consentit ad peccatum ? Estne bono in consiliis effieacior, et ad vim inferendam valentior3481?

Notes:
  • 3478 Homil. III. p. 187.
  • 3479 D erat.
  • 3480 D est.
  • 3481 Homil. II. p. 62: « Incomparabiliter fortior est Spiritus sanctus spiritu maligno, quia cum ille humanae voluntati non possit inferre vim, ut peccato consentiat, iste, post consensum etiam gratiae renitentem, cum vult, iustificat. »
Indexed exemplum: TE018843
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para