Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XLV De sorore Christina quae vidit angelum praesentatorem animarum.

Soror Christina de Volmuntsteine sanctimonialis in Bergis, cuius in superioribus memini, tantae fuerat perfectionis, ut praesens vita ei esset in taedio, et mors in desiderio. Tempore quodam quadragesimali cum se in proximo Pascha putaret esse morituram, mente excedens rapta est in locum amoenissimum, hand dubium quin in paradisum. In quo vidit altare miri decoris, et ante altare multae reverentiae personam, cuius pulchritudo inaestimabilis erat nimis. Quam cum interrogasset quae3485 esset, vel cuius officii, respondit: Ego sum Archangelus qui praesento animas ante Deum. Et illa: Numquid domine et animas de ordine nostro praesentas? Etiam, inquit. Omnium in ordine tuo bene viventium animas, monachorum videlicet, conversorum et sanctimonialium, ego praesento ante Deum. Et adiecit. Non modo morieris, sed in proximo Pascha. Quod ita factum est. Nam cum per ailquot dies aegrotaret, et pene quotidie communicaret, in agonia posita viaticum sibi dari petiit3486, cum quo nondum plene masticato, spiritum reddidit coefo. Cum esset adhuc in praedicto mentis excessu venerabilis virgo Christina, vidit super altare mitram magni decoris pendentem. Et cum requireret ab angelo quid futurum esset de anima cuiusdam sacerdotis quem specialiter diligebat, cuias tunc recordabatur, respondit: Cum obierit, mitra hac3487 capiti eius imposita, ante Dominum illum repraesentabo3488.
NOVICIUS: Quem putas angelum istum fuisse?
MONACHUS: Sanctum Mychaelem, qui ut dicit auctoritas praepositus est paradisi. Ceteris enim angelis diligentior est circa genus humanum. Unde in Daniele legitur fuisse princeps filiorum Israel3489. Hinc est quod suam memoriam in terris haberi voluit, ut ab hominibus de quorum salute semper3490 sollicitus est, agnosceretur, diligeretur, et obsequiis veneraretur.
NOVICIUS: Quid si in aliquo loco sibi deputato minus veneratur?
MONACHUS: Ibi et minora eius beneficia experiuntur, ita ut aliquando etiam praesentialiter inde recedere videatur, secundum testimonium subsequentis visionis.

Notes:
  • 3485 B Quem - quis.
  • 3486 BC petivit.
  • 3487 ACDP haec.
  • 3488 BC praesentabo.
  • 3489 Dani. 10, 13.
  • 3490 semper add ABD.
Indexed exemplum: TE018821
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para