Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XLVI De hominibus qui viderunt reliquias montis Gudinsberg transmigrare in Stromberg.

Eo tempore quo dominus Theodericus Coloniensis Archiepiscopus qui adhuc superest, castrum in Gudinsberg aedificavit, sacerdos quidam religiosus a Colonia rediens, cum monti iam dicti nominis propinquasset, sanctum Mychaelem Archangelum in specie bene nota, de eo in vicinum montem qui Stromberg dicitur, in quo memoria est Petri3491 principis Apostolorum, alis extensis volare conspexit. Eodem tempore homo quidam Theodericus nomine, de villa proxima cum uxore ad ecclesiam properans, praedicto monte capsellam cum reliquiis quam saepe viderat, super3492 Stromberg per aerem3493 duci vidit. Ambo illam viderunt, et usque hodie ambo3494 testes sunt tantae visionis. Si mihi minus credis, interroga dominum Wilhelmum sacerdotem de Stromberg, qui se ab ore illorum qui haec viderunt audivisse testatur, et dicet tibi. Habebat enim et adhuc habet sanctus Archangelus in Gudinsberg, vel ut alii dicunt in Wudinsberg, ecclesiam nomini suo consecratam3495. Et cum esset mons idem fortis satis, et ad munimen provinciae bene situs, nullus tamen in eo castrum aedificare praesumpsit, quia hoc non posse fieri ob praedictam memoriam ab incolis referebatur. Praedictus vero Theoderieus huiusmodi verba non attendens, et castrum in eo aedificans, anteqnam muros eius perfecisset, depositus est. Nec miror3496 si ab eodem castro angelica recesserunt subsidia, cuius omnia pene aedificia ex usuris cuiusdam Judaei quem praefatus ceperat Episcopus sunt constructa. Quam potenter sanctus Mychael electorum animas in exitu ab inimicis defendat, audies in distinctione duodecima capitulo quinto. Non solum beatus Mychael cum ceteris coelestis militiae exercitibus fideles protegit cum moriuntur, sed etiam in praesenti ab hostibus visibilibus.

Notes:
  • 3491 BD beati Petri.
  • 3492 B super montem.
  • 3493 B aera.
  • 3494 ambo om BD.
  • 3495 B dedicatam.
  • 3496 C mirum.
Indexed exemplum: TE018822
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para