Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XLVIII De Patriarchis et Prophetis.

Patriarchae sunt viri iusti et gloriosi, cum quibus locutus est Deus, Abraham scilicet, Ysaac et Jacob, et alii quam plu- -[f° 120]- res qui illos tempore et praecedebant et sequebantur3502. Dicuntur autem Patriarchae quasi patrum principes, eo quod aliis facti sint via recte incedendi3503, et norma bene vivendi. Horum successores exstiterunt Prophetae, et ipsi viri magni et incliti, qui Christi sacramenta et Ecclesiae, et si qua alia futura erant, tam perspicue praeviderunt et praedixerunt, ac si oculis eorum corporeis fuissent obiecta. Unde quidam illorum dicebat: Non faciet Dominus verbum super terram, quod non prius revelet servis suis Prophetis3504 . Prophetae fuerunt Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel et duodecim Prophetae, qui etiam ea quae praeviderunt vel praedixerunt, scripto perpetuaverunt. Unde Prophetae dicti sunt videntes, vel significantius Prophetae dicuntur quasi praefatores, vel quasi porro3505 fantes, id est a longe. Quare autem rarius Apostolis sive Martyribus nobis appareant, causa esse videtur, quod respectu iam dictorum ordinum modica et pene nulla est illorum memoria apud Ecclesiam Latinorum. Graeci vero in nataliciis illorum3506 sollemnizant, et ideo forte saepius illis apparent. De sancto Johanne Baptista cuius memoria celebris est per universam Ecclesiam, aliquas visiones subiungam. Ipse est enim novissimus Prophetarum, et plus quam Propheta. Nam Lex et Prophetae, teste Domino, usque ad Johannem3507 .

Notes:
  • 3502 B subsequebantur.
  • 3503 ACDP credendi.
  • 3504 Amos 3, 7.
  • 3505 D procul.
  • 3506 D eorum.
  • 3507 Mtth. 11, 13.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para