Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XLIX De monacho Claraevallis qui sanctum Johannem Baptistam diligit.

In Claravalle monachus quidam iuvenis est aetate Johannes nomine, mirus dilector sancti Johannis Baptistae. In die siquidem Nativitatis illius est natus, et ob hoc a parentibus Johunnes vocatus. Supra reliquos sanctos illum diligit, et quotiens aliquid ad ipsum pertinens psallitur, ut est canticum patris eius Zachariae, ibi voci penitus non parcit. Nocte quadam cum idem canticum cum choro cantaret3508, et ventum fuisset ad illum versiculum: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis, et cetera3509 , sacerdos quidam stans in choro oppo- sito, flammam de capite3510 eius surgere vidit. Vocatur enim3511 Wilhelmus, estque sacerdos religiosus, cui multa divinitus revelantur. Qui dictis matutinis, dominum Sigerum Priorem adiit, et quid de fratre Johanne viderit exposuit. Quem statim vocavit Prior3512 dicens: Dic mihi bone frater Johatmes, quia cogitasti laudibus, quando inchoatum est canticum, Benedictus Dominus Deus Israel? Cui ille respondit: Credite mihi domine, ego cogitavi, si esses in coelis, vox tua nunquam raucesceret, et semper Deum laudares cum angelis. Et Prior: Quid habuisti in corde infra istum versiculum: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis? Ad quod iterum respondit: Ita accensum est cor meum in hora illa ad memoriam3513 sancti Johannis quem valde diligo, ut vix me capere possem prae gaudio. Et cognovit Prior quod flamma eadem signum fuisset vehementissimi amoris de corde adolecentis in coelum ascetidentis. Anno praeterito visio haec a praedicto Priore Claraevallis Priori de Claustro recitata est, a quo ego illam didici.

Notes:
  • 3508 B in choro cantaretur.
  • 3509 Luc. 1, 76.
  • 3510 B vertice.
  • 3511 C autem.
  • 3512 BC Prior vocavit.
  • 3513 B in memoria.
Indexed exemplum: TE018888
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para