Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM L Item de sanctimoniali eiusdem Praecursoris dilectrice.

Retulit mihi domina Irmingardis3514 magistra de Insula sancti Nycholai anno praeterito cuiusdam sanctimonialis bene sibi notae miram dilectionem erga praedictum Domini Praecursorem. Plus3515 omnibus sanctis illum dilexit. Nec suffecit ei de illo cogitare, illum obsequiis et orationibus honorare, consororibus illius praerogativas praedicare, quin etiam ad perpetuandam eius memoriam versificaretur de eius annunciatione, nativitate, et gaudio parentum. Litterata siquidem fuerat, et ideo versibus prosequi studuit, quicquid de illius sanctitate legerat. Omnes etiam personas saeculares cum quibus loquebatur, monuit et rogavit, ut liberos suos Johannem vel Zachariam nominarent, feminas vero Elizabeth. Cumque moritura esset, Johannes monachus de Claustro eam visitavit. Sciensque eius affectum circa sanctum Johannem, ait: Matertera, cum fueritis defuncta, qualem missam vultis ut primum cantem pro anima vestra, pro defunctis an de sancto Johanne -[f° 122]- Baptista ? Ad quod illa sine omni deliberatione respondit: De sancto Johanne, de sancto Johanne. Cumque ad extrema pervenisset, compassa sorori sibi servienti, ait: Vade soror super solarium, et quiesce, modicum. Quod cum fecisset, et levi3516 sopore quiesceret3517, huinsmodi vocem per somnum audivit: Quid hic iaces? Sanctus Johannes Baptista inferius est cum sorore Hildegunde. Hoc illi nomen erat. Ad quam vocem sanctimonialis expergefacta, neglectis vestibus in camisia descendit, et iam illam expirasse invenit. Circa quam tam suavissimus odor erat, ut non dubitaret illic adesse praesentiam sancti Johannes, qui animam suae dilectricis choris sociaret angelicis. Narravit mihi et aliam visionem, ista adhuc iocundiorem, quam sibi a magistra domus in qua visa est dicebat esse recitatam.

Notes:
  • 3514 B Richardis.
  • 3515 B plus enim.
  • 3516 C leni.
  • 3517 B requiesceret.
Indexed exemplum: TE018889
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para