Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LI De duabus monialibus contendentibus pro sancto Johanne Baptista atque Evangelista.

Duae sanctimoniales fuere, et adhuc sont ut puto in Lutere3518 monasterio Dioecesis Treverensis, ex quibus una specialiter diligebat sanctum Johannem Baptistam, altera vero sanctum Johannem Evangelistam. Quae quotiens conveniebant, inter se de illorum maioritate contendebant, ita ut magistra quandoque vix posset eas compescere. Illa omnia dilecti sui praevilegia3519 in medium proponebat, cui ista sui dilecti praerogativis valide satis obviabat3520. Nocte quadam ante matutinas sanctus Johannes Baptista suae dilectrici in somnis apparens, sic ait: Soror, noveris sanctum Johannem Evangelistam me maiorem. Nunquam homo castior fuit illo, mente simul et corpore virgo. Ipsum Christus ad Apostolatum elegit; ipsum ceteris Apostolis plus dilexit ; ipsi gloriam suae transfigurationis ostendit. Ipse beatissimus in pectore Jesu in Coena recubuit; ipse morienti astitit; ipsi virgini Christus virgo matrem virginem commendavit. Ipse ceteris Evangelistis altius volans, et oculos mentis in rotam divinitatis plenius defigens, Evangelium suum sic exorsus est: In principio erat Verbum, et cetera. Scripsit et Apocalypsim, qua nihil in coelestibus figuris -[f° 123]- obscurius est. Plurima etiam pro Christo passus est tormenta, flagella, fervens oleum, exilia. Ecce propter ista et alia multa sua3521 praevilegia maior est me et dignior. Mane ergo voces3522 sororem tuam ante magistram, et procidens ante pedes illius pete ut ignoscat tibi, quod totiens eam exacerbasti mei causa. Quae ad signa matutinalia expergefacta, de tam clara visione cogitare coepit. Dictis vero matutinis, cum se altera sopori dedisset, sanctus Johannes Evangelista per visum affuit, et sub sensu verborum horum suam allocutus est dilectricem: Soror, scias beatum Johannem Baptistam longe maiorem esse me. Inter natos mulierum, teste Christo, non surrexit maior illo3523 . Ipse Propheta est3524, et plus quam Propheta. Ab angelo est annunciatus, a sterili matre contra natura conceptus, in utero supra naturam sanctificatus, in heremo sine omni peccato conversatus. Quod de me dici non potest, qui lucris inhians, inter saeculares saecularis saeculariter vixi. Salvatorem quem in utero agnovit3525, inter turbas ad se venientem digito demonstravit, et in Jordane sacris manibus baptizavit. Ipse coelos vidit apertos, Patrem audiens in voce, Filium videns in homine, Spiritum sanctum in specie columbae, Tandem pro iustitia martyrizatus est. Ergo me maior est. Unde hodie vocare debes sororem tuam ante magistram tuam, et prosternere te pedibus illius, sicque eam rogare ut tibi ignoscat, quod totiens illam exacerbasti, me contentiose Praecursori Domini praeferendo. Mane singillatim3526 ad magistram veniunt, quia viderint exponunt. Tunc simul se prosternentes, et ab invicem ut eis iussum fuerat veniam postulantes, mediante matre spirituali reconciliatae sunt, monente illa ne de cetero de meritis sanctorum contenderent, quae soli3527 Deo nota sunt.
NOVICIUS: Satis me aedificat tanta in supernis civibus humilitas.
MONACHUS: Nulla, quantum ex praesenti visione colligere poteris, regno coelorum de maioritate praemiorum est contentio, quia illic teste Apostolo omnis evacuatur praelatio3528. Hoc tamen scias quod sicut cives superni visitant cum multa consolatione se diligentes, ita quandoque cum invectione et plagis se contemnentes.

-[f° 124]-

Notes:
  • 3518 AP Luttere, C Loctore.
  • 3519 ACDP privilegia.
  • 3520 D obviavit.
  • 3521 D alia sua multa, B alia multa.
  • 3522 B voca.
  • 3523 Matth. 11, 11,
  • 3524 est add B.
  • 3525 BP cognovit.
  • 3526 B singulatim.
  • 3527 D solo, ut I, 42.
  • 3528 Cor, I, 15, 24.
Indexed exemplum: TE018890
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para