Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LII.3529 De canonico Bonnensi quem sanctus Johannes Baptista trusit.

Canoncus quidam erat in ecclesia Bonnensi, qui frequenter cum sodalibus suis moniales in Ditkirgen solebat visitare. Nec erat in eadem visitatione aliquid religiositatis, sed levitas et periculum animarum. Quotiens enim eum oportebat intrare claustrum per monasterium quod in honore beati Petri et sancti Johannis Baptistae dedicatum est, transibat erecto collo, nec una quidem vice coram altaribus caput inclinans. Nocte quadam venerabilis Baptista in somnis illi apparens, et torvo vultu in eum respiciens, sic ait: Et tu inique totiens per oratorium meum transiens, nunquam aliquid mihi exhibuisti honoris, ut saltem3530 vel una vice cervicem flecteres coram altari meo. Levansque pedem tam valide trusit eum in ventre3531, ut tam ex terrore increpationis, quam ex dolore tunsionis3532 evigilaret. Ab illa enim hora coepit infirmari, et paulatim intumescente ventre ydropicus fieri, sicque vadens, donec invalescente morbo moreretur. Et si vis scire, Johannes erat nomen eius. Forte ex hoc ipso sanctus amplius turbabatur, quod ipsa nominis eius acquivocatio, nil memoriae, nil reverentiae cordi eius impresserat circa ipsum.
NOVICIUS: Cum maior sit perfectio patriae quam viae, quid est quod sancti tam dure suas iniurias vindicant?
MONACHUS: Voluntas comprehensorum3533 sic divinae voluntati unita est, non possint aliud velle, nisi quod illum noverint velle. Viatores vero pro inimicis tenentur orare, inique divinae iustitiae consentire3534. Mereurius3535 martyr, Julianum3536, iam cum Christo regnans, occidit, qui in via forte pro occisoribus suis Christum exoravit.
NOVICIUS: Placet quod dicis. Sed quid est quaeso quod sanctus Baptista quo nullus maior est inter natos mulierum3537, tanta ludibria passus est in morte, ut consilio adulterae ad petitionem saltatricis occideretur?
MONACHUS: Ut nullius iusti mors abhorreretur. Adhuc enim idem maximus Prophetarum in suis reliquiis ludibria experitur.

Notes:
  • 3529 Homil. I. p. 121.
  • 3530 C saltim.
  • 3531 C ventrem.
  • 3532 B B trusionis, C tonsionis. Conf. VIII, 67. Homil. III. p. 55. 78
  • 3533 Homil. II. p. 55: „Electorum animae corporibus cxutae quamdiu visione Dei tarent, supra viatores sunt, et citra romp re h en s o r e
  • 3534 Homil. II. p. 18: « Sanctorum voluntas, qui in Dei fruitione sunt, sic Deo unita est, ut nihil velint, nisi quod illum velle sciunt: quos si malorum poenae contristarent, perfectum gaudium non haberent. Nos, quia Dei voluntatem ignoramus, indifferenter pro bonis malisve oramus. »
  • 3535 BC Marcurius. Eodem modo scribebatur marca et merca, margo et mergo, et multa his similia.
  • 3536 apostata iste mandato beatae Virginis per sanctum Mercurium, sancti Basilii precibus, traiectus fuisse dicitur.
  • 3537 Matth. 11, 11.
Indexed exemplum: TE018891
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para