Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LIV.3545 De dente eiusdem qui est apud nos, et de virtutibus per eum factis.

Est apud nos dens molaris et magnus eiusdem Praecursoris Domini, tria habens cornua; qui qualiter ad nos devenerit, quid per illum apud nos operatus sit Dominus, tibi recitabo. Cumque vastata fuisset civitas Constantinopolitana a cruce signatis, et satis diversa diripuissent, Henricus miles de Ulme inter reliquias pretiosissimas etiam iam dictum dentem sancti Johannis tulit de ecclesia sanctae Sophiae. Quem repatrians in tantum dilexit, ut in castro suo oratorium aedificaret, ibi eum condere volens in altari. Quem ei germana eius magistra in Insula sancti Nycholai, propter affectum quem habuit et habet erga domum nostram, dari nobis suasit3546, sed tunc persuadere non potuit. Qui post breve tempus a Warnero de Bonlant captus, spe orationum nostrarum iussit eum nobis transmitti. Interim cuidam sororum praedicti coenobii in somnis ostensum est, quod quam cito dens veniret ad locum nostrum, Henricum fore liberandum. Quod ita factum intelleximus. Nam Prior noster per quem transmissus est, in flumine Rheni illius beneficio maximum evasit periculum. Henricus Comes Seynensis habens militem honestum, sed mente captum, eum eo ad nos venit, sperans illum tum virtute reliquiarum, tum beneficio orationum nostrarum posse sanari. Qui dente sacratissimo signatus et tactus, tam celerem virtutis eius sensit effectum, ut vix ad iactum ballistae de monasterio progrediens, se sanatum gratularetur. Est enim ut supra dixi, magnus et fortis, et tantomagis ad curandas infirmitates validus, quantominus in masticandis cibis delicatis est usitatus. Haec dicta sint de Prophetis. De Apostolis vero qui ordinem propheticum3547 sequuntur tempore, aliquas tibi subiungam visiones.
NOVICIUS: Prius mihi volo exponi, quare a Christo Apostoli sub duodenario numero sint electi, et quare Apostoli vocati.
MONACHUS: Utrumque non absque magno sacramento factum est.

Notes:
  • 3545 Homil. I. p. 122: « Henricus de Ulme, miles honestus, cum plurimas reliquias pretiosissimas, capta urbe Constantinopolitana, de monasterio sanctae Sophiae tulisset, quibus terram nostram locupletavit, dentem etiam beati Baptistae Johannis ibidem reperit. Quem in tantum dilexit, ut ceteris reliquiis distributis, ei in capella castri sui altare aedificare, et ibi eum perpetuo reponendum proponeret. Interim a Wernero de Bonlant capitur; datis tamen obsidibus, ad germanam suam magistram in Insula sancti Nicolai venit, ad cuius instantissimam petitionem, eo quod mater eorum apud nos fuisset sepulta, eundem dentem nobis obtinuit (obtulit?). Missus est pro eo superior noster, et ego cum eo. Henrico ex promisso in captivitatem reverso, una sororum in somnis huiusmodi vocem audivit: Mox ut dens venerit ad Vallem sancti Petri, a vinculis et captivitate liberabitur Henricus. Quod ita factum est. »
  • 3546 ABDP Quod ei - nostram, dissuasit.
  • 3547 C Prophetarum.
Indexed exemplum: TE018893
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para