Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LVIII De homine per sanctum Jacobum a suspendio liberato.

Civis quidam de Traiecto inferiori, cum filio ad sanctum Jacobum profectus est. Accidit si bene memini ut in quodam loco hospes eius nescio quid perderet, et suspicionem de eo habens, furtum illi coram iudice civitatis imponeret. Quo negante et dicente, Deus novit et sanctus Jacobus testis est, me nunquam fuisse furem, neque furis socium; iudex verbis3561 non credidit, sed suspendii sententia innocentem damnavit. Videns filius patrem damnatum, nec aliquid ei prodesse fratrum testimonia, flens et eiulans dixit ad iudicem: Rogo vos domine quatenus intuitu Dei et sancti Jacobi me suspendatis, patre meo dimisso. Ego enim novi innocentiam illius. Cuius fietibus et instantia tandem index victus, patrem absolvit, ipsumque3562 suspendit. Pater vero tristis nimis cum sociis procedens, et limina beati Jacobi visitans, ipsique pro anima filii supplicans, postquam ad locum suspensionis rediit, ait fratribus: Ecce fratres filius meus; precor3563 ut paululum subsistatis, donec illum deponam et sepeliam. Audita voce patris filius3564 respondit : Benevenias pater, adhuc enim vivo. Depositus ab eo, et interrogatus quaenam esset causa tanti miraculi, ait: Sanctus Jacobus Apostolus ab ea hora qua huic patibulo appensus sum, usque nunc manibus suis sustentavit me. Non esurivi, non sitivi, nihil doloris sensi, nec unquam melius mihi3565 fuit omnibus diebus vitae meae. Statimque pariter ad beatum properantes Apostolum, filius ut votum suum solveret, pater ut gratias rependeret, incolumes reversi sunt in civitatem Traiectensem. Et est idem miraculum in eadem civitate, sicut nobis retulit Wilhelmus monachus noster, ibidem canonicus, valde celebre atque notissimum.
NOVICIUS: Stupenda sunt quae dicis.
MONACHUS: Referam tibi aliud miraculum de sancto Thoma Apostolo, meo iudicio maius isto.

Notes:
  • 3561 C verbis eius.
  • 3562 D filiumque, C et filium.
  • 3563 C precor vos.
  • 3564 filius add BCD.
  • 3565 BC mihi melius.
Indexed exemplum: TE018896
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para