Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LX De dente sancti Bartholomaei de quo sanguis exivit cum deberet dividi.

In Monte sancti Salvatoris iuxta Aquisgrani nuper inclusa quaedam defuncta est, quae inter suas reliquias etiam dentem habuit sancti Bartholomaei Apostoli. Hoc eum scisset3580 sacerdos qui ei missas celebrabat, eumque postulasset, et illa non annuisset, recessum minabatur, nisi saltem3581 mediam ei partem donaret. Illa vero dentem multum diligens, et sacerdote carere nolens, ut divideretur consensit, licet invitissime. Mira res. Mox enim ut sacerdos cultellum denti superposuit, ac si denuo sanctus pateretur, guttatim de illo sanguis erupit. Quo viso sacerdos territus est, dentemque inclusae dimisit integrum. Ego vero eundem dentem anno praeterito vidi apud sanctimoniales in Porceto. Quod quandoque Apostoli contemnentes se puniant, ecce exemplum.

Notes:
  • 3580 BD scivisset.
  • 3581 C saltim; mox C ei mediam partem, BD mediam partem ei.
Indexed exemplum: TE018898
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para