Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXI De femina quae sanctum Judam contempsit.

Matrona quaedam specialem Apostolum habere volens, cum eo modo quo supra dictum est de sancto Andrea, per candelam beatum Judam ut puto extraxisset, irata, retro altaris3582 cistam candelam cum nomine iactavit. Volebat enim habere unum3583 de nominatis Apostolis, ut est sanctus Johan- nes Evangelista, sive beatus Jacobus. Cui nocte in somnis apparens, dure satis3584 corripuit, conquerens se ab ea contemptum, et post cistam indigne proiectum. Nec sic quievit, donec verbis additae sunt plagae. Integro enim anno lecto paralytica decubuit.
NOVICIUS: Licet sic per sortes Apostolos eligere?
MONACHUS: Sorte Mathias Apostolus legitur electus3585. Non tamen ideo est electus ut aliis anteponeretur, sed ut per eum duodenarius numerus3586 per Judam diminutus suppleretur3587. Puto tamen ab eadem electione huiusmodi sortes descendisse. Audivi Coloniae quendam litteratum sacerdotem, palam in ecclesia reprobrare tales electiones. Omnes, inquit, Apostoli aeque sunt sancti, et idcirco omnes a nobis aeque honorandi. Quod si alicui illorum specialis honor est exhibendus, beato Petro per quem regio nostra conversa est ad fidem, illum3588 iudico esse impendendum. Ipsum specialem Apostolum nobis Christus destinavit. Beatus vero Heribertus et successor eius Peregrinus Colonienses Archiepiscopi in civitate Colonia omnibus Apostolis unam ecclesiam conventualem condiderunt, in qua3589 omnibus simul aequalis honor idemque servitium exhiberetur. Quantum mereantur in ecclesia eadem Christo eiusque Apostolis digne servientes, ex modico quod sequitur3590 poteris perpendere.

Notes:
  • 3582 altaris add B.
  • 3583 BC unum habere.
  • 3584 C satis eam.
  • 3585 Act. 1, 26.
  • 3586 numerus add D.
  • 3587 B adimpleretur.
  • 3588 BDP illi.
  • 3589 ACDP quibus.
  • 3590 B modico servitio.
Indexed exemplum: TE018899
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para