Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXII De braxatrice ecclesiae sanctorum Apostolorum, cuius domus inter flammas miraculose servata est.

Cum incendium illud maximum quod erat sub Adolpho Archiepiscopo, magnam partem civitatis Coloniensis consumpsisset, mulier quaedam quae ecclesiae sanctorum Apostolorum pro sua mercede braxare consueverat3591, domum ligneam prope positam habebat. Cui cum incendium ex vicinis domibus propinquasset, filia eius vasa et supellectilem efferre coepit. Quod ubi mater comperit, restitit dicens: Noli filia, noli, sed omnia refer in domum. Sicque clausa domo, mater spem habens in sanctis Apostolis, ecclesiam eorum adiit, sicque oravit: Sancti Apostoli, si unquam vobis digne fideliterque -[f° 135]- servivi, custodite domum meam et vasa vestra. Mira fides feminae, mira et virtus Apostolorum. Qui propriam ecclesiam ex parte concremari permiserunt, braxatricis suae domum in mediis flammis positam, non sine maxima admiratione multorum illaesam servare curaverunt.
NOVICIUS: Valde honorandi sunt Apostoli, per quos mundus iste iudicabitur.
MONACHUS: Verba haec mihi revocant3592 ad memoriam civis cuiusdam dictum sive factum relatione dignum.

Notes:
  • 3591 B consuevit.
  • 3592 BD revocant mihi.
Indexed exemplum: TE018900
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para