Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXIV De Martyribus.

Causa non poena facit martyres. Duo enim latrones Christo affixi sunt hinc inde; unus martyr effectus est propter virtutem confessionis, alteri poena sua initium fuit aeternae damnationis. Martyres enim Graece, testes dicuntur Latine, eo quod pro testimonio fidei occisi sunt. Sunt autem quatuor genera martyrii. Quidam occisi sunt propter solam innocentiam, ut Abel; alii propter iustitiam, ut Prophetae et Johannes Baptista; alii propter zelum legis, ut septem fratres Machabaei; alii propter fidem Christi, ut Apostoli eorumque successores, et hi anthonomasice dicuntur martyres, id est testes, quia sanguinis sui effusione fidei3599 Christi subscripserut.
NOVICIUS: Attendant sancti cum a nobis venerantur?
MONACHUS: Etiam. Adhuc enim per diversas visiones suas manifestant mortalibus reliquias, ut venerantibus illas debitores fiant.

Notes:
  • 3599 BC fidem.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para