Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXV De revelatione martyris nostri.

Quando renovata est ecclesia Bonnensis, quorundam martyrum corpora ex sacra legione Thebaeorum illic reperta sunt. Ex quibus cum unum corpus integrum, et praeterea pars alterius martyris nobis data fuisset, cuidam adolescenti talis de eis visio ostensa est. Videbatur sibi in somnis3600 stare iuxta scrinium earundem reliquiarum. Cui cum quidam diceret: Nosti quid in isto scrinio contineatur? et monachus responderet: Etiam, corpus martyris nostri; ille subiunxit: Falleris, nam vir unus et dimidius in eo iacent. Quod usque ad illud tempus omnes nos latuit. Tantae enim virtutis sunt eadem sacrata3601 ossa, ut aqua superfusa variis infirmitatibus3602 sit medela. Maxime tamen sanat tumores ac inflationes. Quod vero fidelibus in periculis succurrant, visio subsequens declarat3603.

Notes:
  • 3600 B videbatur ei in somnis quidam.
  • 3601 CP sacra.
  • 3602 B languoribus.
  • 3603 B declarabit.
Indexed exemplum: TE018902
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para