Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXVII De reliquiis martyrum quae3614 Bernardum in latere stimulaverunt cum illicite moveretur.

Bernardus monachus noster tempore quodam ante conversionem nescio quo iturus, reliquias beatorum martyrum Johannis et Pauli in capsula ad latus portabat. Quem cum carnis incentiva ad delectationem moverent, sancti martyres, quia motus illicitos restringere non conaretur3615, per capsellam latus eius dure satis tundere coeperunt. Quod cum ille non adverteret, et motibus libidinosis quiescentibus, etiam tunsiones3616 cessarent, per horas aliquas3617, cum iterum titillationes surgerent, renovatae sunt et punctiones. Ac si sancti suum baiulum voce prophetica increparent, dicentes: Mundare, qui fers vasa Domini3618 . Vasa Domini sunt corpora sanctorum. Hinc est quod Achimelech sacerdoti3619 cum haesitaret pueris David dare panem sanctum, David respondit: Et guidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur; et fuerunt vasa, id est corpora puerorum, sancta3620 , id est munda a concubitu. Et sicut mihi retulit praedictus Bernardus, mox ut notare coepit poenam, in quantum potuit compescuit culpam, ex hoc discens quod sanctis placeat3621 non solum munditia mentium, sed et corporum3622.
NOVICIUS: Quid sentis de praedicatoribus illis, qui tantum propter quaestum reliquias sanctorum circumferunt, multosque decipiunt?
MONACHUS: Quod sancti ad talium trufas indignentur, dicam tibi quid3623 monachus quidam de Bruwilre mihi recitavit.

Notes:
  • 3614 P qui.
  • 3615 B et pr A restringere conarentur.
  • 3616 B tonsiones.
  • 3617 B post horam.
  • 3618 Isai. 52, 11.
  • 3619 B sacerdos.
  • 3620 Reg. I, 21, 5.
  • 3621 ACDP placet.
  • 3622 BP mentis - corporis.
  • 3623 ACP quod.
Indexed exemplum: TE018904
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para