Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXVIII De dente sancti Nycholai in Bruwilre.

Quando ecclesiam suam monachi iam dicti coenobii ampliare disposuerunt, per quosdam sacerdotes saeculares in lingua potentes, et ad emungendam pecuniam efficaces, den- tem patroni sui beati Pontificis Nycholai ad diversas transmiserunt provincias. Erat enim cristallo inclusus. Die quadam cum praedicatores illi3624 conducticii inhoneste se gerendo vas tantarum reliquiarum circumferrent, cristallus crepuit, ac si illorum blasphemias Pontifex reverendissimus sustinere non posset. Quo miraculo viso monachi3625, dentem retulerunt, neque ad tale opus ultra eum de monasterio efferri passi mut. Ego rupturam eiusdem3626 cristalli vidi.
NOVICIUS: Quid est quod quidam martyres aliis maiora signa faciunt post mortem? Estne hoc ex aliqua eminentia sanctitatis?
MONACHUS: Sicut superius dixi3627, miracula non sunt de substantia meriti, sed signa sanctitatis. Quidam sancti in vita sua multa signa faciunt, et post mortem quiescunt. Alii econverso, quia nulla sanctitatis suae indicia in mundo dederunt, post mortem miraculis clarescunt.

Notes:
  • 3624 illi add B.
  • 3625 B monachi viso.
  • 3626 AP eius.
  • 3627 VI, 5. VIII, 53. Homil. II. p. 36: « Prophetiae atque miracula non sunt de substantia sanctitatis, sed sanctitatis indicia, magis perdnentia ad praemium quam meritum. Judas cum ceteris Apostolis signa fecit; Cayphas reprobus prophetavit. »
Indexed exemplum: TE018905
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para