Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM VII De Richmude quae in Epyphania Christum vidit in praesepio, Patris vocem audiens desuper.

Virgo quaedam circa hoc triennium defuncta est, Rich- mudis nomine, habitu3301 saecularis, sed vita religiosa valde ac spiritualis. Jeiuniis et obsecrationibus semper vacabat3302, mente saepissime excedens, ita ut coeli secretis interesset, et coeli Regem cum coeli civibus frequentius vident. In quadam sollemnitate Epyphaniarum cum in Monte sanctae Walburgis interesset matutinis, et Abbatissa inchoasset responsorium duodecimum, scilicet, In columbae specie, illa vigilans et orans in excessu facta, Christum infantem pannis involutum et in praesepio positum, coram se vidit, et circa illum quasi thronum aereum ad similitudinem yris. Erantque3303 ex utraque parte eius multitudo angelorum, manibus extensis eum3304 adorantes, et oculorum suorum acies in illum indeclinabiliter defigentes. Nec mirum. Ipse3305 est speciosus ille forma prae filiis hominum3306, in quem teste Apostolo, angeli concupiscunt prospicere3307 . Cumque veutum fuisset ad locum illum3308: Paterna vox audita est, non conventum illa beata in qua tunc temporis sensus exteriores defecerant, sed Patrem3309 audivit dicentem: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui3310 . Erat enim idem Dei Filius et hominis tanti decoris, et vox Patris tanti dulcoris, ut exprimere mihi3311 non sufficeret. Requisita3312 etiam a me, quales essent effigies angelorum, respondit: Staturas habent humanas, facies virginibus simillimas, genas ad instar rosarum rubentes, et in reliquis membris intectis nive candidiores. Alias mihi adhuc3313 retulit visiones, quas locis competentibus replicabo. De festo vero Purificationis habes in distinctione superiori capitulo vicesimo visionem mirificam virginis de Quidone.
NOVICIUS: Puto huiusmodi revelationes quandoque ex affectu orationis obtineri.
MONACHUS: Hoc certissimum est.

Notes:
  • 3301 B habitu quidem.
  • 3302 B vacans.
  • 3303 BDP eratque.
  • 3304 C manibus expansis ante eum. Conf. VIII, 90.
  • 3305 B ipse enim.
  • 3306 Psal. 44, 3.
  • 3307 Petr. I, 1, 12.
  • 3308 C illum locum.
  • 3309 B Patris vocem.
  • 3310 Matth. 3, 17.
  • 3311 mihi om C.
  • 3312 C Sed requisita.
  • 3313 AC adhuc mihi.
Indexed exemplum: TE018801
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para