Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXII De converso cui sanctus Nycholaus apparuit in choro.

Est quidam apud nos conversus, cuius nomen prodere non licet3636, vir bonae conversationis, et sanctum Nycholaum specialiter diligens. Iste, sicut ab ore eius3637 audivi, in quadam sollemnitate infra matutinas, iam dictum confessorem pontificalibus indutum in choro stare conspexit. De cuius -[f° 142]- visione quae magnae fuit reverentiae, tantum gaudii cor eius concepit, ut sibi altitudine duorum pedum a terra suspensus videretur. Non solum hic beatissimus Pontifex perfectorum visitator, sed et miserorum in summis necessitatibus esse dignoscitur liberator.

Notes:
  • 3636 C nolo.
  • 3637 BCD eius ore.
Indexed exemplum: TE018907
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para