Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXIV De Adam monacho quem sanctus Nycholaus cum sancto Paterniano ab infirmitate sanaverunt.

Adam monachus de Lucka, cuius in superioribus memini, in quadam conventuali ecclesia Saxoniae, quae Bucka3643 dici- tur, scholas frequentavit. Cumque in cimiterio multi lateres essent repositi ad fabricam oratorii, ipse sicut puer unum ex eis tulit, et in eo sculpere coepit. Quod cum magister eius vidisset, terruit eum dicens: Depone laterem, quia excommunicatus es. Ad quod verbum puer territus, mox coepit infirmari. Cumque invalescente morbo ad extrema devenisset, et quasi3644 iam morituro data fuisset candela in manu, duos Pontifices, beatum scilicet Nycholaum, et sanctum Paternianum praefatae ecclesiae patronum, coram se stare vidit et agnovit. Stabant autem in habitu pontificali, et in claritate magna. Dixitque ad sanctum Paternianum beatus Nycholaus: Vis ut tollamus puerum istum nobiscum? Respondit ille: Non, quia in alio ordine morietur. Sicque disparuerunt. Eadem hora puer convalescens surrexit, et magistro eius qui praesens fuerat tunc temporis miraculum divulgante, in ecclesia est compulsatum, et ad honorem tantorum Pontificum, Te Deum laudamus decantatum. Haec mihi ab eodem Adam nuper relata sunt.

Notes:
  • 3643 Bucka videtur esse Bocke in Episcopatu Paderbornensi ad fluvium Lippe: quae villa satis celebris est in historia Caroli Magni.
  • 3644 quasi add B.
Indexed exemplum: TE018909
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para