Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXVII De magistro Johanne cui infirmanti sanctus Martinus sanctus Godehardus succurrerunt.

Magister Johannes Decanus Aquensis cum scholaris esset, tam graviter tempore quodam infirmatus est, ut confessus et inunctus, nihil ei nisi mors superesse videretur. Cui cum materia rapta esset in cerebrum, solus iacens in excessum venit, viditque homines sibi ignotos intrare, qui lances quas manibus portabant, cum lignis brevibus et quadratis ante ipsum ponebant. Stantibus eis ex usa parte lectuli, contemplatus est introire tres inclitos confessores, sanctum videlicet Martirum Turonensem Episcopum, et sanctum Godehardum Episcopum Hildinshemensem, beatumque Berwardum, qui eum ex parte altera circumstetere. In quorum aspectu puer Johannes uni imponitur lanci, et ligna loco ponderis alteri3654. Cumque elevata statera inventus esset aeger minus habens, praedicti confessores puerum parvulum et mendicum sinui eius imposuerunt, qui simul lancem adversam mox suspendentes, lignis graviores apparuerunt. Statimque Johannes, qui mihi visionem hanc retulit, in sudorem erumpens, chrisim3655 fecit, et de eadem infirmitate citius convaluit.
NOVICIUS: Quid scholaris aegrotantis ponderatio, vel quid pueri pauperis significet adiectio, penitus ignoro.
MONACHUS: Puer idem valde pauper erat et despectus, alias in tantum misertus est Johannes ut ei et panem frequenter daret, et matri commendaret. Homines barbaros qui eum in lance appendebant, daemones fuisse suspicor, qui semper morientibus se ingerunt; ligna, pueri peccata. Quae quia meritis eius graviora videbantur, sancti confessores quos saepius interpellaverat, eleemosynarium eius lanci immiserunt, cuius beneficio adiutus est. Quod vero vita humana quandoque propter eleemosynas morti subtrahatur, habes exemplum in Vita3656 sancti Johannis Eleymon3657, de Petro theolonario3658, pene in consimili casu et visione. Hinc est quod Nabugodonozor Regi dum se in visione vidisset sub figura arboris ab angelo esse praecidendum3659, Daniel consuluit, ut peccata eleemosynis redimeret3660. Quod vero ob peccata etiam ante tempus quandoque vita hominis praecidatur, idem Daniel testis est. Cumque Balthazar praedicti Regis filius, cum uxoribus et concubinis in vasis templi Domini convivando Deum irritaret, vidit contra se articulos manus scribentis in pariete tria haec verba, mane, techel, phares. Quam scripturam sic Daniel Regi interpretatus est. Mane, id est ante tempus, dinumeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. Techel, appensus es in statera, et inventus es3661 minus habens, scilicet de iustitia. Et3662 quia peccata praeponderaverunt, eadem nocte occisus est, et divisum est regnum eius Medis et Persis3663.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Tres praefati Pontifices, aliorum trium Episcoparum visionem mihi ad memoriam revocant relatu dignam.

Notes:
  • 3654 ACDP alterae.
  • 3655 BC crisim.
  • 3656 Vitt. Patr. I. p. 356. cap. 21.
  • 3657 C Eleemosynarii.
  • 3658 AC theloneario.
  • 3659 D praescidendum; sic et paulo post.
  • 3660 Dani. 4.
  • 3661 libri appensum est – inventum est.
  • 3662 D Phares divisio. Et, C Phares, id est.
  • 3663 Dani. 5.
Indexed exemplum: TE018912
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para