Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM VIII De virgine cui Christus apparuit in aetate trienni.

In Francia virgo quaedam Christum in aetate trium annorum quando iam loqui per naturam poterat, videre desi- derans, hoc ut fieret precibus instabat. Erat enim tam perfectae vitae, ut non immerito talia praesumeret, et se exaudiri speraret. Die quadam cum dicta missa ipsa, populo omni egresso, sola in ecclesia moram faceret, et oraret, infantem quasi triennem circa altare deambulantem conspexit, putans a matre illum ibidem neglectum. Erat enim tam3314 speciosissimus, et tantae gratiae vultus eius, ut in illius aspectu delectata ad se vocaret et manibus demulceret, sic dicens: Dic mihi bone puerule, ubi est mater tua? Qui dum nihil ei responderet, aestimans illa utpote infantem eum nondum posse fari, subiunxit: Nosti dicere Pater noster tuum? Ad quod dum non responderet ut prius, adiecit: Dic post me, Ave Maria gratia plena, Dominus tecum. Et dixit post eam infantulus eadem verba tam hilariter et tam distincte, ut illa miraretur. Similiter factum est de clausula secunda, scilicet, Benedicta tu in mulieribus. Cum vero ei praediceret: Et benedictus fructus ventris tui, totius humilitatis magister sua inspiratione sciens scriptum: Non te laudet os tuum, sed alienum3315 , eandem clausulam dicere noluit, sed mox illa intuente per ostensam formam coelos penetravit. Tunc primum virgo venerabilis se exauditam intelligens, gratias egit Christo, qui tam celeriter implevit3316 desiderium suum ex semetipso. Ipso revera Dominus Jesus est fructus ille benedictus, de quo Isaias cecinit: Et erit fructus terrae sublimis3317 . Fructus terrae, filius Mariae. Benedixisti, inquit Psalmista, Domine terram tuam3318 . Non potuit gingnere3319 terra benedicta nisi fructum benedictum.
NOVICIUS: Dignum mihi nota videtur, quod Dominus orationem ore proprio3320 editam recitare renuit, et in verba quibus matrem beatificare videbatur mox erupit.
MONACHUS: Exemplum nobis dedit, ut et ita faciamus. Sermonem iam in longum protraximus tam in praesenti distinctione quam in praecedentibus de apparitionibus3321 infantiae Salvatoris; vis nunc aliquas audire3322 ex illis visionibus quibus se ostendere dignatur suis amicis in aetate perfecta?
NOVICIUS: Volo et desidero, et maxime tamen de illius passione.
MONACHUS: Bene moveris. Passio enim Domi- nica proxima est sollemnitas post Purificationem. Ipsa est festum propitiationis. Per ipsam tartarus est destructus, paradisus apertus, captivitas captivata, mors evacuata. Passio Domini omnium tribulationum humanarum est antidotum. Contritionem excitat, lacrimas produit, tentationes compescit.

Notes:
  • 3314 tam add AD.
  • 3315 Proverb. 27, 2.
  • 3316 B adimplevit.
  • 3317 Isai. 4, 2.
  • 3318 Psal. 84, 2.
  • 3319 ABCP gignere.
  • 3320 BP proprio ore.
  • 3321 P apparitione.
  • 3322 BD audire aliquas.
Indexed exemplum: TE018802
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para