Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXXII De Abbatissa in Hovenne cuius oculos sancta Linthildis curavit.

Recorder nunc dominae Gertrudis Abbatissae de Hovenne3679, quae satis mirabiliter per visionem cuiusdam sacrae virginis, sicut ipsa mihi retulit, sanata est. Haec cum pene per dimidium annum vehementi dolore oculorum cruciaretur, sanctam Linthildem3680 virginem cuius memoria in eodem coenobio celebris est, studuit invocare, meritis eius sperans adiuvari. Quodam mane in lecto suo pene caeca iacens et vigilans, iam dictam virginem in veste candida coram se stare conspexit. Cuius oculos cum tam veste quam manu tersisset, continuo clare vidit, et omnis dolor illa recendente recessit.

Notes:
  • 3679 CDP Hovene. Monasterium hoc, Hovenne sive Hovene, non est illud eiusdem nominis coenobium prope Tulpetum; sed ex altera Rheni parte, et ut colligi potest ex aliis locis, non adeo procul a domo Heisterbach fuit situm. Hoc paternitati Abbatis Heisterbacensis erat subiectum; illud vero prope Tulpetum, pertinebat ad Veterem Montem. Ergo falsissimum est quod scripsi supra ad V, 45: Hoven prope Tulpetum.
  • 3680 A Liuthildem; sic et infra.
Indexed exemplum: TE018916
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para