Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXXIII De imagine sanctae Katherinae ibidem.

In eiusdem sacrae virginis altari, scilicet Linthildis, pro ornatu imago gloriosae martyris et virginis Katherinae lignea et sculpta decenter stare consuevit. Die quadam matrona quaedam honesta Aleidis nomine, uxor Wirici militis de Girzene3681, coram illa cum pedissequa sua ad orationem stetit. Erat autem ipsa imago per negligentiam ut puto sic posita, ut pene vultum totaliter haberet ad parietem. Quae dum se multum morose in oculis iam dictarum feminarum verteret, clamavit famula: Videte domina, videte, qualiter imago haec regyret se. Respondit illa: Et ego video. Viderunt hoc ipsum et aliae mulieres illic stantes. Vix annus expletus est, ex quo contigit haec visio miraculosa.
NOVICIUS: Quia huius sacratissimae virginis Katherinae ossa oleum stillare non cessant, certum est illam multum esse suavem ac misericordem.
MONACHUS: Virtutum earundem indicium, emanans ex ossibus eius est oleum.

-[f° 151]-

Notes:
  • 3681 CD Guzene, P Grezue.
Indexed exemplum: TE018917
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para