Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXXVI Item de duabus virginibus undecim millium, quae per revelationem sunt inventae et nobis donatae.

Sunt apte nos de eodem sacro collegio duae sacrae virgines, etiam per revelationes3705 inventae. Domina Eufemia Abbatissa quae ante annos paucos defuncta est, cum adhuc puella esset in scholis, duae ei virgines in somnis apparuerunt, quae sub extrema parte dormitorii quod cellario contiguum erat, se indigne iacere conquestae sunt. Illa sicut puella visum ut visum reputans, tacuit. Postea cum esset adulta, secundo ei in loco eodem sub forma et habitu speciosissimarum virginum cingulo tenus apparuerunt. Quasi dicerent: Exire de loco isto non possumus, nisi per te. Tunc memor primae visionis, eam quae potior videbatur interrogavit dicens: Quod est nomen tuum? Respondit illa, Anathasia3706. Ab illo tempore Eufemia importune conventui coepit suggerere, quatenus cellarium asque ad finem dormitorii extenderent, dicens sine ambiguitate duas ibi virgines esse reperiendas. Pollicebatur etiam quod tres solidos communibus expensis superadderet. Acquievit tandem conventus, et sicut mihi retulit Renbodo conversus noster cui idem opus fuerat commissum, cum terra tota fuisset eiecta in praesentia praedictae sanctimonialis, sub fundamento muri sacra illo duo corpora sut reperta. Quas3707 illa priusquam Abbatissa fieret, nobis transmisit, et celebrata est de eis eodem die missa sollemniter in conventu.
NOVICIUS: Non putabam hactenus tam efficaces esse visiones nocturnas.
MONACHUS: Saepe per ardentia luminaria corpora earum3708 ostenduntur, nec tamen eadem luminaria ut aiunt quis videre potest, nisi corpore sit virgo. Multa de huiusmodi visionibus Conradus Prior Loci sanctae Mariae dicere consuevit, quae causa brevitatis omitto.
NOVICIUS: Placetne sacris illis virginibus quod sic earum corpora per diversas provincias dividuntur ?
MONACHUS: Ad hoc enim se ostendere dignantur, ut in multis locis earum memoria habeatur.

Notes:
  • 3705 D revelationem.
  • 3706 CP Anastasia.
  • 3707 B qualis, C qui, R quae.
  • 3708 ABCD eorum.
Indexed exemplum: TE018921
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para