Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXXVIII De converso quem sacra virgo in somnis osculabatur.

Conversus quidam de ordine nostro, cum ex eadem societate quaedam virginum capita ad monasterium suum deferret, ex devotione ea cum vino lavit, lota deosculans. Eadem nocte puella valde speciosa in somnis eidem apparuit converso, eumque complexans3712 ait: Heri quando caput meum lavisti, tam amicabiliter me deosculatus es; ego tibi modo vicem rependam. Ille professionem suam considerans, ut osculum puellae vitaret, caput retraxit, sicque ex eodem motu -[f° 156]- evigilavit. Qui statim intellexit visionem3713.
NOVICIUS: Cum in stratis et hortis civitatis Coloniae beatarum virginum undecim millium passim ossa reperiantur, videtur mihi fieri vix posse3714 quin saepe aliena eis ossa3715 admisceantur.
MONACHUS: Retulit mihi monachus quidam de Veteri Monte in quo amplius quam mille dicuntur esse corpora3716, quod nullas falsas inter se esse3717 patiantur reliquias.

Notes:
  • 3712 B amplexans.
  • 3713 C esse visionem, Vitt. Patr. I. p. 345 C: « Ego vero in memetipsum reversus, intellexi visionem. »
  • 3714 D vix posse fieri, P fieri posse vix.
  • 3715 BC eis aliena ossa, D aliena ossa eis.
  • 3716 D corpora earundem.
  • 3717 esse om BD.
Indexed exemplum: TE018923
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para