Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXXIX De osse equino quod de earum3718 reliquiis miraculose proiectum est.

Tempore quodam cum plurima illuc allata fuissent corpora, monachi laverunt illa. Cumque eadem posuissent super sedes Capituli, pannis mundis substratis, et3719 siccarentur, foetor intolerabilis quasi ex eis exhalans, omnium nares infecit. Timens dominus Goswinus Abbas foetorem eundem ex aliquo diaboli ludibrio fuisse creatum, ut per eum devotionem fratrum erga reliquias martyrum extingueret, assumptis secum sacerdotibus, vestes sacras induit, cum quibus circa ostium Capituli stans, sic ait: Adiuro te immunde spiritus per eum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem, ut si aliquid tui operis est in hoc foetore, manifestetur et annihiletur, desque honorem Deo et sanctis his. Mira res. Vix verba compleverat, et ecce os grande equinum cunctis videntibus de medio reliquiarum exiliens, extra Capitulum quasi turbine impulsum proiectum est. Cum quo et omnis foetor extractus est, advenitque odor suavissimus. Tunc omnes Deo gratias3720 egerunt, qui et diabolum in suo opere confudit, et sanctos suos glorificavit. Haec te de virginibus audivisse3721 sufficiat. Referam tibi adhuc unam visionem mirificam, a virgine visam, quae supradictis ordinibus aequaliter conveniat, et virginum visiones concludat.

Notes:
  • 3718 ACP eorum.
  • 3719 BC ut.
  • 3720 BD gratias Deo.
  • 3721 ACD audisse.
Indexed exemplum: TE018924
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para