Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XC De puella quae ad hymnum, Te Deum laudamus, chorum psallentium in coelum transferri vidit.

Narravit mihi nuper sacerdos quidam de Saxonia, in quodam monasterio cuius nomen mihi exprimere non potuit, puellam fuisse parvulam, quae tantum festivis noctibus vigiliis sollemnibus interesse permittebatur, et eisdem nondum expletis ire dormitum compellebatur. In quadam festivitate cum magistra in tertio ut puto nocturno3722 virginem scapulis ad exeundum impelleret, et illa reniteretur nec proficeret, tristis quidem exivit, sed iuxta chorum remanens, residua peraudire voluit. Cumque inceptus fuisset hymnus, Te Deum laudamus, coelos vidit aperiri, et in ipsos3723 chorum cum cantantibus3724 sublevari. Quando ventum est ad locum illum: Tibi omnes angeli, et reliqua, vidit universos ordines angelorum et singulorum ordinum angelos singulos, demissis3725 capitibus flexisque genibus, manibus extensis Deum adorare, simul omnibus proclamantibus, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, qui trinitatem personarum in unitate essentiae confitebantur. Simile fecerunt Apostoli ad illum locum: Te gloriosus Apostolorum chorus. Et cum chorus incepisset, Te Prophetarum laudabitis numerus, omnes Patriarchae et Prophetae praedicto modo adorabant. Venerunt et Martyres in suis distinctionibus, et in proximo versiculo, scilicet, Te Martyrum candidatus laudat exercitus, in laudem erumpentes maiestati procidebant. Idem de Confessoribus vidit, atque Virginibus. Cumque extremus hymni versiculus, id est In te Domine speravi, non confundar in aeternum, decantaretur, chorus ad terram descendit, et coelum se clausit. Puella omnia haec videns et suspirans, se tanto bono defraudatam oculis propriis conquesta est. Cumque ubertim fleret, et mane sororibus causam sciscitantibus, visum dicere nollet, magistra eam aggressa est. Cui respondit: Deus vobis ignoscat quod tantam mihi gratiam3726 hae nocte subtraxistis. Et recitavit ei visionem. Cui illa: Ne fiera bona falia, nunquam de cetero te exire compellam.
NOVICIUS: Mirifica sunt quae recitas.
MONACHUS: Vis nunc audire octavo loco ex his aliqua quae visu, auditu et gustu percepta sunt, nec tamen praedictis ordinibus propter distantiam inseri potuerunt?
NOVICIUS: Vole ac desidero.
MONACHUS: Sicut in capite huius distinctionis praemissum est, scalam erexi, per quam humanae visioni sancti condescenderent, cuius duo latera duo dixi genera visionum, corporale et spirituale. Octo etiam inserui scandilia, supremum attribuens Christo, reliquos3727 sex, sex ordinibus sanctorum, de quibus sufficienter dictum est. In octavo autem gradu diversarum rerum visiones locabo, primo tamen eam quae visa est de loco nostro.

Notes:
  • 3722 nocturnus, officium nocturnale. Noctis vigiliae quatuor erant, habebatque qaelibet vigilia tres horas.
  • 3723 B coelum - ipsum.
  • 3724 C psallentibus.
  • 3725 B dimissis.
  • 3726 B gratiam ac honorem.
  • 3727 reliquos gradus. P reliqua.
Indexed exemplum: TE018925
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para