Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XCI De his quae Hermannus Abbas vidit de loco nostro.

Diu antequam conventus noster de Claustro emissus fuisset, dominus Hermannus, nunc Abbas Loci sanctae Mariae, tunc simplex monachus in Claustro, nocte quadam per visum ante gradum presbyterii sibi stare videbatur, et datus est ei in manus crucifixus, ut fieri solet in emissione alicuius conventus. Stabant et circa eum viri candidati. Vidit etiam in choro fluvium limpidissimum, qui per utrumque chorum fluebat, et in eo navim. Quam conscendens, cum tam rapidissimus esset cursus eius, ut navis in unam columnarum impegisset, nisi per themonem eius industria fuisset aversa, non stetit donec veniret ad locum quendam infirmitorio nostro proximum. Venerunt et cum eo supradicti viri candidati. Tunc ossa arida humana cum capitibus ex omni parte mirabili quadam virtute a deforis ultra murum cadebant. Erant enim, ut Ezechielis visionis recorder3728, multa valde. Stante conventu inter montem Stromberg et iam dictum locum, Salvator qui inter eos stare visus est, unum ex monachis dure satis retraxit, alium modestius amovens seorsum statuit. Ecce talis fuit visio.
NOVICIUS : Quae est illius interpretatio?
MONACHUS: Deus illi praeostendit quae futura erant de loco nostro, tunc quidem obscura, modo plana valde. Dominus Philippus Coloniensis Archiepiscopus sciens ordinem vigere in Hemmenrode, et de illo limpidissimo fluento ariditatem suae Dioecesis irrigare desiderans, de eadem domo conventum sibi dari petivit, et obtinuit. Electi sunt ex monachis duodecim, et praedictus Hermannus in Abbatem eis ordinatus est. Qui ante gradum presbyterii, ut longe ante praeviderat, crucem suscipiens, cum eis per navigium venit in montem Stromberg. In quo tribus annis commorati, descenderunt in vallem quae nunc dicitur Vallis sancti Petri, illic muro de quo supra dictum est, se claudentes. Ossa illa arida designant homines saeculares spiritualis gratiae immunes, qui in valle conversi sunt ad vitam religiosam. Fluvius qui per oratorium cum impetu fluebat, significat domus eiusdem religionem. Quae clara est per puritatem traditionum, et impetuosa per fervorem observationum. Quod navim a columna avertit, sine causa non fuit. Nam cum conventus super praefatum venisset montem, et multa eis necessaria deessent, quidam reminiscentes aedificiorum et aliorum multorum quae dimiserant, et murmurantes redire vellent, dominus Hermannus Abbas cum semel ac secundo de perseverantia eos monuisset nec profecisset, quasi per themonem navem3729 a columna submovens, ait: Cessate, state, nullus vestrum revertetur3730; ego arthemonem obieci3731. Is autem quem dure retraxit Christus, cum aliis quidem fuerat scriptus et nominatus, sed subsequentis importuna petitione submotus. Ipse est Johannes sacerdos, quem Dominus modeste extrahens, seorsum stare fecit. Cum conventu emissus, cum conventu non stetit, quia per licentiam extortam remissus est. Haec est visionis interpretatio, secundum quod ab ipso didici Abbate Hermanno.
NOVICIUS: Nihil hic ut video actum est sine nutu divino.
MONACHUS: Navigantibus eis in Rheno, sicut adhuc omnes qui ex eis vivunt testes sunt, viderunt supra se in coelo circulum lucidum et septem in eo soles.
NOVICIUS: Quid per circulum, vel quid per septem soles videtur tibi intelligendum ?
MONACHUS: Per circulum eundem intelligo aeternitatem Spiritus sancti; per septem soles, septem eius dona, quibus bono exemplo eiusdem congregationis provincia erat illuminanda.

Notes:
  • 3728 DP recordor. Ezech. 37.
  • 3729 B navim.
  • 3730 Homil. II. p. 16: « Et sicut ipse mihi retulit, cum iam de perseverantia desperassent, et quotidie illum de reditu molestarent, ipse cum quadam auctoritate surgens, pusillanimitatem eorum compescuit dicens: Quid timidi estis, modicae fidei? Cessate, cessate; quia nullus vestrum redibit. Confidite, quia Dominus orationibus vestris excitatus, citius quam putatis imperabit ventis et mari; et fiet tranquillitas magna. Quod post annos paucos impletum est, non sine admiratione multorum. »
  • 3731 C ego themonem abieci, ADP ego autem themonem abieci.
Indexed exemplum: TE018926
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para