Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XCVI De viatore prophetici spiritus qui apparuit Henrico converso.

Henricus idem cum grangiae quae Hart dicitur pracesset, et die quadam in Mayo segetes curtis, orationes suas ruminando, solitarius3741 circuiret, hominem quendam sub arbore, piro scilicet, quae illic in agro singulariter sita est, contra se stare conspexit. Erat enim decentis staturae, capillis canus, barba prolixa, tunicam habens talarem et clausam, scapulare vero latum ultra3742 genua longum, eratque vultus eius angelicus. Quem cum propius accedens salutasset, dicens, Benedicite frater; respondit ille, Dominus. Et adiunxit: Quomodo placet tibi ordo tuus frater? Converso respondente, bene; iterum adiecit: Bene tibi placere debet, quia nulla vita tantae perfectionis est in Ecclesia Dei. Cuius aspectus cum multam converso incuteret reverentiam, voleras conversus aliquam ei dare occasionem petendi aliquid, ait: Cur sic nudis inceditis pedibus? Respondente illo, talis est consuetudo nostra; subiunxit: Peto ut mihi liceat vobis tiare calcios, et nobiscum hodie prandeatis. Et recusavit utrumque, dicens: Modicus cibus mihi sufficit et sociis meis. Cumque aliqua secretius simul tractassent, is qui viator videbatur, converso alium diem ad eundem locum praefixit. A quo modicum discedens in plano loco nusquam comparuit. Quo visu Henricus expavit, festinansque ad Claustrum, Priori suo Hermanno, nunc Abbati in loco sanctae Mariae, quae dicta sunt vel gesta per ordinem recitavit. Cui ille: Cantus esto frater, quia non omne verum est quod verum apparet. Mox ut eum videris ex remoto, signabis te, et cum appropinquaveris3743 ei, iterum eo vidente signabis te, dicesque, Benedicite. Quod cum fecisset, subrisit ille dicens: Juste facis signando te, quia non omne verum est quod verum apparet. Neque hoc ipsum habes a te, sed Prior tuus te docuit. Ego, inquit, illum diligo, eo quod religiosus sit et amator disciplinae, et quia quotidie orat pro omni3744 Ecclesia et ordine. Quod et verum est. Men- tionem etiam habuit domini Eustachii Abbatis Claustri, et domini Henrici Abbatis nostri, in illo aliqua corripiens, et in isto plura commendans. Et recitavit ei omia more Helisei quae in conclavi cum Priore sive aliis fuerat locutus. Postea cum idem conversus die quadam dicto completorio aliquid obtinere niteretur a Deo, veniis3745 et lacrimis, et non profecisset, ille curia clausa, ostioque firmato diligenter oratorii, ad eum intravit, increpans eum et dicens: Stolide, putas quod vi possis aliquid extorquere a Deo? Si non esset tibi modo parcitum propter Priorem tuum, forte amentiam incurrisses. Nocte quadam cum idem Henricus defuncto aliquo in ecclesiam deportato sedisset ante altare infirmorum, viator de quo dicere non possum utrum angelus fuerit an3746 homo, ei apparens, signavit ubi Prior esset. Cui cum ille resignasset, in infirmitorio est; signo respondit: Ego novi hoc, bene est ibi. Inclinansque coram eodem altari, recedens, et ante illa tria altaria quae sunt in abside, simile faciens, chorum monachorum intravit, et non comparuit. Saepe illum testabatur se vidisse in choro circueuntem in multa claritate Cui cum ex parte Prioris conversus tunicam obtulisset et cingulum, tunicam recusavit, cingulo suscepto. Ego, inquit, eum dabo bono cuidam moucho Eberbacensi, et magis ei proderit, quam si ego uterer illo. Remisit ei et cingulum laneum, pretio quidem vilissimum, sed virtute pretiosum. Per quem3747 et sanitates factae sunt, et plurimum valet contra stimulum carnis. Quem cum etiam rogaret ut se Priori ostendere dignaretur, respondit: Dominus noster nos frequenter mittit in Jerusalem et alia aeque remota loca, et si videret me Prior, posset per eius interrogationes legatio mea impediri. Et adiecit: Dic Priori ut sollicitus sit circa excitandos fratres, ne dormiant dum pro defunctis cantant, quia sicut milites congregantur ad tornamentum, ita animae confluunt ad officia defunctorum.
NOVICIUS: Puto quod mortui vivis in hoc officio sollicitis, dum indigent, vicem caritatis rependant3748.
MONACHUS: Hoc tibi uno ostendam exemplo.

Notes:
  • 3741 solitarius om BC.
  • 3742 B et ultra.
  • 3743 C appropinquabis, ADP propinquaveris.
  • 3744 B tota.
  • 3745 C veniis et orationibus.
  • 3746 B vel.
  • 3747 CP quod, AB quas.
  • 3748 BC impendant.
Indexed exemplum: TE018931
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para